Decimus Magnus Ausonius
Decimus Magnus Ausonius poeta Gallo-Romanus fuit qui circa annum 310 Cossione (Francogallice Bazas) haud procul a Burdigala natus est et circa annum 393 ibidem mortuus est. Gratianum autem principem, cum puer erat, instituit, eique postea rem publicam gerenti adfuit.
De vita
recenserePater eius medicus humili genere natus, mater autem honesto loco nata erat. Ausonius primo Burdigalae, deinde Tolosae apud Arborium avunculum grammaticae et arti rhetoricae studuit, antequam in urbem patris revertit. Ibi per tria decennia grammaticus et rhetor fuit; in numero discipulorum eius et ille praeclarus Pontius Paulinus episcopus Nolae fuit. Circa annum trecentesimum sexagesimum quintum imperator Valentinianus Primus eum praeceptorem Gratiani filii Augustam Treverorum arcessivit. Quo auctore postea praefecturam Galliae et consulatum adeptus est, postquam Valentiniano adhuc vivente comes et quaestor sacri palatii factus est. Fertur Ausonius post annum trecentesimum nonagesimum tertium de vita decessisse. Cuius opera, quae ipse opuscula appellavit, sunt omnia divisa in partes tres. Quarum una, quae personalis dicitur, et Praefatiunculas et Gratiarum actionem et Parentalia et alia opera continet; altera, quae scholastica-historica nominatur, et Ordinem urbium nobilium et Fastos et Eclogas et alia complectitur; ad tertiam autem, quae artificiosa vocatur, et Cento nuptialis et Cupido cruciatus et liber praeclarus, qui Mosella inscriptus est, et alia pertinent. Amicus erat Quinti Aurelii Symmachi qui antiquos deos colere perstabat. Anno 371 Mosellam flumen et Bissulam puellam Alamannicam cecinit eodemque in cantu viam inter Bingium et Augustam Treverorum descripsit qua anno 368 vectus erat. Haec via hodie via Ausoniana vocatur. Ad viam oppida Belginum et Dumnissus sunt.
Bibliographia
recensere- Editiones
- 1496 : Ausonii Peonii poetae disertissimi epigrammata. Venetiis: Ioannes Tacuinus(it) Textus[nexus deficit]
- 1511 : Ausonii opera diligentius castigata et in meliorem ordinem per quinque tomos restituta. Lutetiae Parisiorum ex aedibus Ascensianis Textus aopud Gallica
- 1517 : Ausonius. Venetiis: in aedibus Aldi et Andreae soceri Textus exemplaris olim ad Michaelem Montanum pertinentis
- 1523 : Decii Ausonii Burdigalensis viri consularis varia opuscula diligenter recognita. Basileae: apud Valentinum Curionem Textus apud e-Rara
- 1575 : Iosephus Iustus Scaliger, ed., D. Magni Ausonii Burdigalensis ... Opera in meliorem ordinem digesta. Recognita sunt à Josepho Scaligero. Lugduni: apud Gryphium Textus
- 1608 : Iosephus Iustus Scaliger, Elias Vinetus, edd., D. Magni Ausonii Burdig. viri consularis Opera. Genavae: typis Jacobi Stoer Textus apud e-Rara
- 1921 : Hugh G. Evelyn White, ed. et interpr., Ausonius. 2 voll. Londinii: Heinemann (Loeb Classical Library) vol. 1 vol. 2
- 1935 : Max Jasinski, ed. et interpr., Ausone: œuvres en vers et en prose. 2 voll. Lutetiae: Garnier
- 1991 : R. P. H. Green, ed., The Works of Ausonius. Oxonii: Clarendon Press
- Eruditio
- Vincent Hunink, "The fish catalogue in Ausonius' Mosella: literary backgrounds of Mos. 75-149" in A. P. Orbán, M. G. M. van der Poel, edd., Ad litteras. Latin studies in honour of J.H. Brouwers (Nijmegen, 2001) pp. 163-176
Nexus externi
recensere- Opera pauca apud Bibliothecam Augustanam
- Opera pauciora apud The Latin Library
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Valens Augustus VI et Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus II |
Consul 379 cum Quinto Clodio Hermogeniano Olybrio |
Successores: Imp. Caesar Flavius Gratianus Augustus V et Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus |