Iosephus Iustus Scaliger (natus Aginni in praesenti praefectura Olti et Garumna die 5 Augusti 1540; mortuus die 21 Ianuarii 1609), Iulii Caesaris Scaligeris filius, fuit philologus et rerum gestarum scriptor Francicus. Lutetiae in Sorbona studuit annis 1558–1562. Hugenota cum esset, post noctem st. Bartholomaei Genavam fugit, ab anno 1593 usque ad mortem in Academia Lugduni Batavorum, quae tunc Athenarum Batavarum nomine saepe appellabatur, docuit. Νotas ad Varronis De lingua Latina (1573) et Festum edidit (1575) cum commentariis plurimosque auctores emendavit. Post mortem amici dicta eius in librum Scaligerana collegerunt. De chronologia opera eius maxime laudata sunt, i.e. Opus de emendatione temporum (1583) et Thesaurus temporum, complectens Eusebi Pamphili Chronicon (1606), in quibus omnia systemata chronologica comparat et ad amussim constringit. Periodus Iulianus astronomicus, omnes dies numerans, e principiis Scaligeri ab Ioanne Herschel deductus est. Primi periodi Iuliani saeculo trigesimo tertio finis erit.

Iosephus Iustus Scaliger
Mesolabium, 1594.

Opera nonnulla

recensere
  • Aristophanis undecim comoediae;
  • Hecataei Abderitae Eclogae;
  • Astronomica veterum scripta isagogica Graeca et Latina, collecta a J. Scaligero, Geneve, 1589;
  • Sophoclis Aiax, 1574;
  • Novum Testamentum cum notis Scaligeri;
  • Inscriptiones antiquae;
  • Coniectanea ad Varronem, 1565;
  • Catalecta Virgilii et aliorum poetarum veterum, 1572;
  • Castigationes in Catullum, Tibullum, Propertium, Lutetiae, 1577;
  • Manilius, 1579;
  • De re nummaria, 1616;
  • De arte critica, 1619;
  • Ὀλυμπιάδων ἀναγραφή, prolegomena de Olympiadum recensu;
  • Opuscula varia, ed. Casaubonus, Lutetiae 1610;
  • Faber T. Scaligerana sive Excerpta ex ore Josephi Scaligeri per fratres Puteanos 1659;

De Scaligero

recensere
  • J. Bernays, Joseph Justus Scaliger, Berοlini 1855;
  • J. Scaliger, Autobiography, Anglice vertit G.W. Robinson, Harvard University Press 1927.

Nexus externi

recensere