Wikidata-logo.svg Isaacus Casaubonus
Res apud Vicidata repertae:
Isaacus Casaubonus: imago
Nativitas: 18 Februarii 1559; Genava
Obitus: 1 Iulii 1614; Londinium
Patria: Francia, Anglia, Republic of Geneva

Officium

Munus: Bibliothecarius, Professor, philologus classicus, scriptor
Patronus: Collegium Franciae, Schola Genevensis

Consociatio

Religio: Calvinismus

Familia

Genitores: Arnauld Casaubon; Jeanne Rousseau
Proles: Méric Casaubon

Memoria

Isaacus Casaubonus, vulgo Isaac Casaubon (Genavae die 18 Februarii 1559 natus; Londinii die 1 Iulii 1614 mortuus) fuit eruditus rerum classicarum necnon theologicarum et bibliothecarius. Ab anno 1596 fuit professor linguarum bonarumque litterarum apud Universitatem Montispessulani. Lutetiae iuxta Iacobum Augustum Thuanum in Librario Regis custos meruit ab anno 1604, quod munus usque ad mortem retinuit; sed anno 1610, patrono Henrico IV nuper mortuo, exsilium Londinii petivit.

OperaRecensere

  • 1587 (editor) ː Strabonis rerum geographicarum libri XVII. Isaacus Casabonus recensuit..., emendavit ac commentariis illustravit. Accessit et tabula, orbis totius descriptionem complectens; Adjecta est etiam Guilielmi Xylandri,... latina versio, cum necessariis indicibus, Genavae excudebat Eustathius Vignon (Textus apud Google Books) (Textus apud Google Books)
  • 1598 (editor) : Athenaei Deipnosophistarum libri quindecim editore Isaaco Casaubono; interpr. Iacobo Dalechampio. Heidelbergae (Graece, Latine) Textus apud Monacenses Editio Lugdunensis, 1612 (imprime "Objetos digitales")
  • 1603 (editor) : Historiae Augustae scriptores sex: Aelius Spartianus, Iulius Capitolinus, Aelius Lampridius, Vulcatius Gallicanus, Trebellius Pollio, & Flavius Vopiscus. Isaacus Casaubonus ex vett. libris recensuit; idemque librum adiecit emendationum ac notarum. Lutetiae: Drouart
  • 1605 : De satyrica Graecorum poesi et Romanorum satira libri duo. Lutetiae: Drouart (Editio 1774 apud Google Books)
  • 1609 (editor) : Πολυβιου του Λυκορτα Μεγαλοπολιτου Ιστοριων τὰ σωζόμενα. Polybii Lycortae f. Megalopolitani Historiarum libri qui supersunt. Isaacus Casaubonus ex antiquis libris emendavit, Latine vertit et commentariis illustravit... Αινειου Τακτικόν τε καί πολιορκητικὸν ὑπόμνημα, περὶ τοΰ πω̃ς χρὴ πολιορκούμενον ἀντέχειν. Aeneae, vetustissimi Tactici, commentarius de toleranda obsidione. Is. Casaubonus primus vulgavit, latinam interpretationem ac notas adjecit... (editio princeps Aeneae Tactici) (Graece, Latine) (Textus apud Google Books)
  • 1615 (editor) : Auli Persii Flacci Satirarum liber. Isaacus Casaubonus recensuit, & commentario libro illustravit. Lutetiae: Drouart
  • 1615 : Isaaci Casauboni de rebus sacris et ecclesiasticis exercitationes XVI. Francofurti Textus apud archive.org
  • 1617 : Misoponeri Satyricon cum notis aliquot ad obscuriora prosae loca et Graecorum interpretatione. Lugduni Batavorum, Sebastianum Wolzium, 1617
  • 1620 (editor) ː Strabonis Rerum geographicarum libri XVII. Isaacus Casaubonus recensuit, summoque studio & diligentia, ope etiam veterum codicum, emendavit, ac commentariis illustravit, & secundis curis cumulatè exornavit, quae nunc primum prodeunt. Adjuncta est etiam Gulielmi Xylandri augustani latina versio ab eodem Casaubono recognita. Accessere Fed. Morelli professorum reg. decani, in eundem geographum observatiunculae. Additus est rerum insigniorum & notatu digniorum locuples index, accuratus & necessarius, tam geographicus quàm historicus : nec non alius ad Isaaci Casauboni commentarios. Lutetiae Parisiorum, Typis regiis Textus apud Monacenses Textus apud Matritenses
  • 1850 (ed. Iohannes Russell) : Ephemerides. Oxonii Vol. 1 Vol. 2 apud archive.org

BibliographiaRecensere

 
Historiae Polybii: titulus editionis Casaubonianae (Coloniae Agrippinae, 1609)

Nexus externiRecensere

  Lexici biographici:  Treccani • Encyclopædia Britannica • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Isaacum Casaubonum spectant.