Theodorus Mayernius
Theodorus de Mayerne vel Mayernius,[1] Francogallice plenius Théodore Turquet de Mayerne (Genavae natus die 28 Septembris 1573; mortuus Chelseae prope Londinium die 22 Martii 1655) fuit medicus celeberrimus et philosophus rerum naturalium. Privatus principibus Franciae Angliaeque medicus meruit, videlicet Henrico IV, Iacobo I, Carolo I; insuper patronos Henricum de Rohan et Iacobum Hay ducem Carlioli(en), amicos Isaacum Casaubonum, Agrippam Albinaeum, Petrum Paulum Rubens, Antonium van Dyck agnovit. De rebus medicis et biologicis Latine praesertim scripsit.
Iuventus
recensereFiliolus Theodori Bezae, filius Hugenotorum, patre Ludovico pecuniis egente emolumenta libris scribendis quaeritante, Theodorus in urbe nativa educatus est. Ibi iam Isaacum Casaubonum incurrit, amicum perennem. Annum agens decimum quintum Heidelbergae ad universitatem progressus est. Ibi opusculum iuvenile de civitatibus itineribusque Europaeis conscripsit atque divulgari anno 1591 iussit,[2] patre hortente. Eodem anno Montempessulanum ad studia medica persequenda migravit, ubi universitas sub tutela Henrici regis Navarrae florebat. Casaubonus anno 1596 professor linguarum litterarumque apud Montispessulanenses receptus erit. Mayernius his annis, professoribus amborum studiorum haud adnuentibus, doctrinam medicinae chemicae favebat quam Paracelsus primum suaserat Quercetanusque (Mayernio a primo iuventute cognitus) promovebat.
Medicus regi Henrico IV
recensereMayernius doctoratum medicinae anno 1597 nactus est. Lutetiam statim petivit ubi inter medicos regios, sicut et Quercetanus, receptus est: anno 1599 medicus privatus iuxta Henricum de Rohan, legatum regium, iter fecit per Germaniam Italiamque, fortasse et Bataviam Angliam Scotiam, cum eodem Henrico fratreque Beniamino de Rohan(fr). Argentorati nosocomium publicum admiravit. Venetiis et Patavii, ubi morbo gravi affectus est, medicum Hugenotum ibi morantem Petrum Asselineau cognovit.[3] De eo itinere mox scripserit:
- Levia duxi Germaniae frigora; Italiae aestus in deliciis habui; alacriter terra marique varia subii pericula, eruditos viros invisuros, quorum humano colloquio, ditaretur medicum nostrum peculium, longá certâque experientiá iuvenilis aetas ad praxin firmaretur.[4]
Lutetiam reditus ille et Quercetanus necnon Ioannes Riverius, Hugenoti Paracelsianique medicique regii tres, contra professores facultatis medicae Parisiensis Catholicos Galenianos contenderunt, successu vario; e quibus controversiis orta est Apologia anno 1603 Rupellae in urbe (Hugenotorum arce) edita.[5] Riverius, morbo epidemico saeviente, anno 1605 mortem obiit; Mayernius autem rege suadente legatum Anglum Franciscum Norris de Rycote, regis Iacobi I fautorem haud ignobilem, Lutetiae eodem morbo affectum, optimo successu curavit. Quo invitante Angliam visitavit ubi reginae Annae fortasse consilia medica dedit: doctor enim universitatis Oxoniensis mense Aprili 1606 creatus "Reginae medicus" laudatus est. In Anglia patronum futurum Iacobum Hay(en), insuper Iacobum Garet apothecarium, Ioannem Naysmyth(en) chirurgum regium, Gulielmum Butlerum medicum cognovit.[6] Lutetiam reditus Margaritam van den Botzelaer, viduam nobilem Protestantem, in matrimonium duxit, e qua filium natu maiorem Henricum anno 1608 genuit. Anno insequenti, amicis Quercetano et Laurentio mortuis, sibi officium principalis medici regii attribui exspectavit, vano autem, quia conversionem Catholicam recusavit.[7]
Medicus regi Iacobo I
recensereHenrico regi anno 1610 necato, tumultu religioso rursus saeviente, fratre Genavae in rixa necato, Mayernius Angliam anno insequenti petivit sicut paulo antea amicus Isaacus Casaubonus iam fecerat. Qui ambo a Catholicis Franciae obsessi a rege Iacobo I ad aulam suam invitati sunt. Mayernius, iam Londinii celeber, statim inter medicos regi Iacobo reginaeque Annae Daniae receptus est; cum Gideone Delaune apothecario regio, exsule Hugenoto, collaboravit. Cum Gulielmo Butler, qui et ipse regi Iacobo succurrebat, saepe disputavit; aemulum nihilominus admirans controversias eorum "amantium iras" nuncupavit, Terentio citato.[8] Thermas Bathoniae aquasque calidas(en) Bristolienses anno 1611 visitavit ad facultates aquarum aestimandas (regina Anna medio anno 1613, Mayernio assistente, Bathoniam petiverit).
His annis mortui sunt illustres nonnulli quibus Mayernius medebatur, inter quos Robertus Cecil, comes Sarisberiensis(en), minister regi Iacobo I qui successionem anno 1603 ordinaverat.[9] Henricus princeps, Iacobi filius natu primus, anno 1612 subito obiit, aliis venenum, nonnullis imperitiam inculpantibus Mayernii, qui nihilominus autopsiam efficiens iuvenem febri mortali affectum monstravit[10] quam recentiores typhum abdominalem appellaverint.[11] Anno insequenti Thomas Overbury(en), olim minister sed maiestate inculpatus, in Turre Londinii subito aegrotans mortem obiit, cui ultimas curas, iussu Mayernii, dederat apothecarii Pauli Lobelii satelles.[12] His rebus gestis, Mayernius (qui certe innocens a nonnullis, odio medici extranei motis, inculpabatur) in ephemeride privata versus Martialis citavit: "... Nulli te facias nimis sodalem; Gaudebis minus et minus dolebis".[13]
Annis 1615 et 1618 Franciam petens negotia privata gerebat nuntiosque secretos inter regem Iacobum ducemque de Rohan transmittebat, de quibus rex Ludovicus XIII mense Iulio 1618 certior factus Mayernium statim e Francia expelli iussit.[14] Interdum anno 1617, regi medicus, cum eo Scotiam profectus est. Mox socius Collegii medicorum Londinensis(en) anno 1616 receptus, constitutionem novi collegii Apothecariorum(en) editionemque Pharmacopoeae Londinensis favit, quod opus post duos annos prodiit;[15] iam diu editio talis pharmacopoeiae a medico Thoma Moufeto (anno 1604 mortuo) suasa erat, cuius schedae et manuscripta Mayernio his annis emerat. Ipse deinde opus magnum de insectis, ab Eduardo Wottono(en), Conrado Gesnero, Thoma Pennio(en) saeculo XVI exeunte inceptum, a Moufeto congessum, denuo anno 1634 divulgaverit.
Bernam anno 1621 visitavit, ubi castellum de Aubonne emit et baro de Aubonne creatus est. Ibi patrimonium sibi constituit ubi neque ille nec filii habitaverint (ambo enim ante patrem mortem obierint). Per Sedanum, urbem Hugenotorum, in Angliam reditus est. Sedani cum Henricum, ducem de Bullione(fr) de rebus Protestantibus, cum amico Gulielmo de Trougny de rebus alchemicis Hermeticisque collocutus est. Ab hoc anno legationi urbium Bernae Genavaeque iuxta regnum Angliae fungebatur; epistolis cum Agrippa Albinaeo Protestantium heroem commutabat.
Iterum anno 1625 peragrationem in Helvetiam suscepit. Rex Iacobus vetulus morbisque affectus nihilominus medicum suum ad hoc iter urgebat ut consociationem civitatum Protestantium confirmaret: eques regni Angliae eum die 14 Iulii 1624 creavit. Mayernius ergo collegis suis historiam regis medicam methodumque curarum documentis duobus Latinis assidue ordinavit.[16] Per Lutetiam Genavam Aubonne Bernam mense Decembri 1624 profectus est. Sed dum Genavam iterum visitabat Iacobus rex (medicis ordinariis inter se disputantibus) die 27 Martii 1625 mortem obiit.[17] Per Lutetiam rediens Nicolaum Briot nummorum incussorem celebrem, Hugenotum, cognovit, qui mox refugus Londinii apud Mayernium habitaverit.
Medicus regi Carolo I
recensereCarolus rex, Iacobi filius, Mayernium inter medicis regiis retinuit: ille autem rarius regi, crebrius reginae Henriettae Mariae (origine Francica) succurrere invocatus est. Anno 1639 cum Thoma Cademan(en) (qui et ille reginae medicus merebat) societatem vel collegium(en) destillariorum sub patronatu regio rite condidit regulamque constituit.[18] Rex autem Mayernio tanquam legato vel emissario uti nolens itinera in Helvetiam interdixit. Londinii ergo iussu regio mansit: nimis modeste "Mecum habito et novi quam sit mihi curta supellex", Persio citato, ad collegam quemdam scripsit.[19] Ex emolumentis practicae medicae divitissimus, plurimos nobiles consiliis medicamentisque succurrebat et inquisitiones suas chemicas persecutus est. Medicamenta chemica vel alchemica, hodie oblita, cum Kenelmo Digbio quaerere solebat. De pigmentis artibusque picturae adiutoriis curiose inquisivit, adiuvantibus artificibus Paulo van Somer(en) (anno 1621 mortuo), Nicolaum Briot, Iacobo Callot, Ioanne Hoskins(en) (qui "pictor et illuminator nulli secundus" a Mayernio nuncupatus effigies fecit reginae Henriettae Mariae ipsiusque Mayernii), Petro Paulo Rubens (qui Mayernii), Antonio van Dyck (qui reginae), Horatio(en) et Artemisia Gentilescia, Ioanne Petitot exsule Hugenoto. Notas commentatiunculasque ab his contributas in librum manuscriptum suum incorporavit. Cui libro anno 1620 titulum Pictoria sculptoria et quae subalternarum artium spectantia ... imposuit. Annis insequentibus auxit, novis observationibus amicorum semper semperque additis, minime ad divulgationem paraverit; amicum interea Eduardum Norgate pictorem ad opus de pictura conscribendum suadebat. Quo opere anno 1919 edito,[20] manuscriptum Mayernii non ante annum 1981 divulgatum erit.[21]
Rege ab anno 1642 ab urbe capitali abeunte, bellum civile contra parlamentarios gerente, Mayernius (convocatione regia pro nihilo putato) Londinii manebat: regis filium Henricum filiamque Elizabetham, ibi retentos, curabat. Regina autem Exoniae mense Maio 1644 subito aegrotante futuraeque principissae Henriettae gravida, Mayernius Exoniam statim properatus est, litteris brevissimis a rege receptis: Mayerne, pour l'amour de moi alle[z] trouver ma femme.—C.R.[22] Ab anno 1649, rege interfecto, Chelseae in suburbio habitans sub protectoratu Cromwelliano anno 1655 mortem obiit. Post mortem manuscripta eius plura divulgata sunt, de morbis curisque aegrotantium nobilium,[23] etiam de re coquinaria.[24]
De methodo medendi
recensereDe morbis internis, digestivis, urinariis, venereis praesertim operam dedit. Neque Galenianus neque Paracelsianus se esse iactabat, sed modo Paracelsiano medicamenta chemica saepe praecepit thermarumque usum commendavit,[25] Spadanarum,[26] Poguae,[27] Bathoniensium. Pondus magnum historiae medicae observationique dabat. Ita curandorum, quibus consilia praebuit, historias salutis, indolis, regiminis, curarum (etiam inutilium) assidue conscribere solebat. Hae historiae partim, textu imperfecto, inter Opera medica ab Iosepho Browne anno 1704 edita comprehenduntur. Aliae multae, in libris manuscriptis ab Ioanne Sloane post Mayernii mortem emptis, in Bibliotheca Britannica latent.[28]
Inter curandos celebres, quibus in Francia succurrit, fuerunt Catharina de Parthenay(fr); Rogerius de Bellegarde iunior(fr); Antonius Séguier(fr); Claudia Catharina, ducissa de Retz(fr); Sebastianus Zamet(fr); Leonora Dori(fr); Renata Burlamacchi(fr); Armandus Ioannes Plessaeus Richelaeus; Henricus, dux de Bullione(fr);[29] Iacobina de Bueil(fr); familia de Loménie; Nicolaus Harlaeus Sancius(fr); Renaldus de Belna(fr).[30] Amicum Isaacium Casaubonum tam in Francia quam in Anglia curans morbum eius mortalem profundius disseruit.[31] Anno 1615 Ioannem Rudolphum de Erlach Bernensem, morbo vesicali patiens, curavit.[32]
Inter curandos in Anglia illustriores, principibus praetermissis, fuerunt Petrus Antonius Bourdin (exsul Hugenotus et ille); Ioannes Harington de Exton(en) filiaque Lucia Russell comitissa de Bedford(en); Thomas Tomkis(en); Iacobus Hay(en); Thomas Overbury(en); Robertus Carr, comes Roffensis(en);[33] Robertus Cecil, comes Sarisberiensis(en);[34] Ludovicus Stewart(en); Thomas Fenton;[35] Philippus de Montgomery(en); Gulielmus baro Monteagle(en); Dudley North(en); Alexander Seton, comes de Dunfermline(en);[36] Georgius dux Buckinghamiae(en); Radulphus Winwood; Isaacus Wake(en); Eduardus Conway(en) filiusque eiusdem nominis(en); Margarita Cavendish maritusque Gulielmus dux Novi Castelli(en); Kenelmus Digbius; Thomas Harriot mathematicus; Paulus van Somer Ioannesque Hoskins pictores; Nicolaus Lanier musicus regius.[37]
Scripta
recensere- 1591 : Sommaire description de la France, Allemagne, Italie et Espagne avec la guide des chemins. Genavae (editio Rotomagensis 1604 apud Google Books) editio Genavensis 1605
- 1603 : Theodori Mayernii Turqueti ... Apologia in qua videre est, inviolatis Hippocratis et Galeni legibus, remedia chymice praeparata tuto usurpari posse: ad cuiusdam anonymi calumnias responsio. Rupellae Textus
- 1618 (praefator) : Pharmacopoea Londinensis ... opera medicorum collegii Londinensis. Londini: sumptibus Iohannis Marriot de editione fac-simile
- 1619 : "Epistola" (de carunculae vesicali curatione) in Guilhelmus Fabricius Hildanus, Observationum et curationum chirurgicarum centuria quarta (Basileae: Rex) pp. 455-458
- 1634 (editor) : Insectorum sive minimorum animalium theatrum ... Tho. Moufeti opera ... concinnatum. Londini: Thomas Cates, 1634 Textus; editio interretialis; versio Anglica 1658
- 1634 : "The true relation of the sicknesse and death of the same most illustrious prince, with the opening of his body" in William Haydone, The true picture and relation of Prince Henry his noble and vertuous disposition. Lugduni Batavorum: William Christian, 1634 Editio interretialis
- 1639 (cum Thoma Cademan(en)) : The Distiller of London, compiled and set forth by the speciall licence and command of the Kings most excellent Majesty, for the sole use of the Company of Distillers of London. Londinii: Richard Bishop (Textus apud Google Books) Editio interretialis
- 1658 : Archimagirus Anglo-Gallicus, or Excellent and approved receipts and experiments in cookery. Londinii: G. Bodell (Textus apud Google Books) Editio interretialis
- 1674 (Theophilus Bonetus, ed.) : Tractatus de arthritide; accedunt consilia aliquot medicinalia. Genevae (Textus apud Google Books)
- 1676 (Thomas Sherley, interpr.) : A Treatise of the Gout. Londinii: D. Newman Titulus huius opusculi
- 1677 (Thomas Sherley, interpr.) : Medicinal Councels or Advices, written originally in French ... put out in Latine at Geneva. Londinii: N. Ponder (Textus apud Google Books)
- 1690 (Theodore de Vaux, ed.) : Praxeos Mayernianae in morbis internis praecipue gravioribus et chronicis syntagma, ex adversariis, consiliis ac epistolis eius, summâ curâ ac diligentiâ concinnatum. Londini: impensis Sam. Smith (Textus apud Google Books)
- 1691 : Praxis medica; cui accessit De cura gravidarum. Augustae Vindelicorum (Textus apud Google Books)
- 1693 : La Pratique de medecine ... avec le Régime des femmes grosses et un Traité de la goutte. Lugduni: Anisson & Posuel Textus
- 1696 (Theodore de Vaux, ed.) : Praxeos Mayernianae ... syntagma alterum. Londini: impensis Sam. Smith (Textus apud Google Books)
- 1697 : Praxeos Mayernianae ... syntagma alterum. Augustae Vindelicorum (Textus apud Google Books)
- 1703 (Iosephus Browne, ed.) : Theo. Turquet Mayernii ... Opera medica, in quibus continentur consilia, epistolae, observationes, pharmacopeia, variaeque medicamentorum formulae. Londini: impensis D. Browne (Textus apud Google Books)
- 1865 : Th. Heyer, "Lettres de Théodore Turquet de Mayerne au Petit Conseil de Genève" in Mémoires et documents de la Société d'histoire et d'archéologie de Genève vol. 15 (1865)
- 1908 : "Mayerne's Note on the Health of James I: Scriptum d. d. medicis regiis ..."; "Mayerne's Note on the Health of Queen Henrietta Maria: Regina abituriens" in Norman Moore, The History of the Study of Medicine in the British Isles (Oxonii: Clarendon Press, 1908) pp. 162-180
- 1937 : T. Gibson, "Letters of Sir Theodore Turquet de Mayerne to the syndics and executive council of the republic of Geneva" in Annals of Medical History n.s. vol. 9 (1937)
- 1981 (M. Faidutti, Camille Versini, edd.) : Pictoria, Sculptoria et quae Subalternarum Artium: Le Manuscrit de Turquet de Mayerne. Lugduni: Audin Imprimeurs, [1981]
- 1995 (Simona Rinaldi, interpr.) : Théodore Turquet de Mayerne: Pittura scultura e delle arti minori, 1620-1646: Ms. Sloane 2052 del British Museum di Londra. Anzio: De Rubeis
- 2001 (Donald C. Fels et al., interprr.) : Lost secrets of Flemish masters, including the first complete English translation of the De Mayerne Manuscript, B.M. Sloane 2052. Floyd Virginiae: Alchemist Inc.
- 2004 (Gudrun Bischoff, interpr.) : Das De Mayerne-Manuskript. Die Rezepte der Werkstoffe, Maltechniken und Gemälderestaurierung. Monaci: Siegl
Notae
recensere- ↑ Quod nomen variis formis in titulis operum videtur: ad caput praefationis anno 1634 "Theodorus de Mayerne, eques auratus, baro Albonae"; post mortem "Theo. Turquet Mayernii", "Theodori de Mayerne", "Theod. Turqueti d. de Mayerne, equitis, baronis in Aubonne"
- ↑ Sommaire description
- ↑ Trevor-Roper (2006) pp. 44-59; Henricus de Rohan, Voyage du duc de Rohan faict en l'an 1600 en Italie (Amstelodami: Elzevier, 1642 (Textus apud Google Books)
- ↑ Apologia pp. 27-28. "Marique ... pericula": scilicet mari Germanico cuius procellas per quinque noctes viatores passi sunt, si re vera Mayernius usque in Britanniam profectus esset (Trevor-Roper (2006) pp. 44-54 et nota 25). Cf. etiam Gaetano Cozzi, "Asselineau, Pierre" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1962)
- ↑ Apologia. Respondebat operi academicorum Parisiensium Apologia pro Hippocratis et Galeni medicina adversus Quercetani librum De priscorum philosophorum verae medicinae materia, praeparationis modo atque in curandis morbis praestantia (Parisiis: apud Hadrianum Perier, 1603. Textus); qui invicem responderint sub titulo Ad famosam Turqueti apologiam responsio (Parisiis, 1603). Impulsum omnium controversiarum dederat Iosephus Quercetanus sub titulo De priscorum philosophorum verae medicinae materia (Genavae, 1603)
- ↑ Trevor-Roper (2006) pp. 101-110
- ↑ Trevor-Roper (2006) pp. 117-139
- ↑ Trevor-Roper (2006) pp. 172-176 et nota 44
- ↑ "Illustrissimo et generosissimo Comiti domino Roberto Cecilio" in Opera medica vol. 1 pp. 78-90; Trevor-Roper (2006) pp. 168-171
- ↑ "Relation véritable de la maladie, mort, et ouverture du corps de ... Henry prince de Valles" in Opera medica vol. 1 pp. 103-123; cf. True relation; Trevor-Roper (2006) pp. 171-175
- ↑ Norman Moore, The illness and death of Henry Prince of Wales in 1612: a historical case of typhoid fever (Londinii: Royal College of Surgeons of England, 1882) Textus
- ↑ Trevor-Roper (2006) pp. 182-189
- ↑ Trevor-Roper (2006) p. 207. Martialis, Epigrammata 12.34.8-11
- ↑ Trevor-Roper (2006) pp. 195-204, 227-234
- ↑ Pharmacopoea
- ↑ "Scriptum d. d. medicis regiis" (1 Decembris 1623) in Moore (1908) pp. 162-176; "Viris clarissimis d. d." (20 Augusti 1624) in Opera medica pars 1 pp. 288-307
- ↑ Trevor-Roper (2006) pp. 279-282
- ↑ Distiller of London
- ↑ Persius, Satirae 4.52; Trevor-Roper (2006) p. 349
- ↑ Martin Hardie, ed., Miniatura, or The art of limning, by Edward Norgate. Oxonii: Clarendon Press, 1919 Textus
- ↑ Pictoria
- ↑ Julia Cartwright [Ady], Madame: a life of Henrietta, daughter of Charles I and duchess of Orleans (Londinii: Seeley, 1894) p. 3; Trevor-Roper (2006) p. 361
- ↑ Tractatus de arthritide, Praxis Mayerniana I, Praxis Mayerniana II, Opera medica
- ↑ Archimagirus
- ↑ Trevor-Roper (2006) pp. 165-166
- ↑ Opera medica vol. 1 pp. 195-198
- ↑ Opera medica vol. 2 p. 121
- ↑ Opera medica vol. 1; Trevor-Roper (2006) p. 167, appendix C, et passim; Nance (2001) p. 30 sqq. et appendix A
- ↑ "Vocatus fui ab illustrissimo Duce Bulliono, die prima Octobris ann. 1609" in Opera medica vol. 1 pp. 43-57
- ↑ Trevor-Roper (2006) pp. 65-67, 82-83
- ↑ "Historia morbi et mortis D. Isaaci Casauboni" in Opera medica (pars 1 pp. 144-154 apud Google Books). De qua re etiam Raphael Thorius scripsit: "Epistola de Isaaci Casauboni morbi mortisque caussa; De morbo et morte Isaaci Casauboni narratio" in Iohannes Fredericus Gronovius, ed., Isaaci Casauboni epistolae (Hagae Comitis, 1638) (pp. 841-848 apud Google Books)
- ↑ De caruncula; Trevor-Roper (2006) p. 240
- ↑ "Dom. Comiti Roffensi, 1 Septembris 1611" in Opera medica vol. 1 pp. 90-99
- ↑ "Illustrissimo et generosissimo Comiti domino Roberto Cecilio" in Opera medica vol. 1 pp. 78-90
- ↑ Opera medica vol. 1 pp. 185-187
- ↑ Opera medica vol. 1 pp. 234-241
- ↑ Trevor-Roper (2006) pp. 206-207, 355-365 et alibi
Bibliographia
recensere- Fontes fere coaevi
- 1597/1626 : Ioannes Chamberlain, epistolae (N. E. McClure, ed., The Letters of John Chamberlain. 2 voll. Philadelphiae: American Philosophical Society, 1939 1 2)
- Eruditio
- Ulrike Kern, "Theodore de Mayerne, the King's black paintings and seventeenth-century methods of restoring and conserving paintings" in Burlington Magazine vol. 157, no. 1351 (2015) pp. 700-708 JSTOR
- Norman Moore, "Mayerne, Sir Theodore Turquet de, M.D." in Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~)
- Brian Nance, Turquet de Mayerne as Baroque Physician: the art of medical portraiture. Amstelodami: Rodopi, 2001
- I. Scouloudi, "Sir Theodore Turquet de Mayerne, royal physician and writer, 1573–1655" in Proceedings of the Huguenot Society vol. 16 (1938/1941) pp. 301–337
- H. R. Trevor-Roper; Blair Worden, ed., Europe's physician: the various life of Sir Theodore de Mayerne. Novo Portu: Yale University Press, 2006 Exemplar mutuabilis Inter fontes nostros
- H. R. Trevor-Roper, "Mayerne and his manuscript" in D. Howarth, ed., Art and patronage in the Caroline courts: essays in honour of Sir Oliver Millar (1993) pp. 264–293
- H. R. Trevor-Roper, "Mayerne, Sir Theodore Turquet de (1573–1655)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • • Grove Art |
- Manuscriptum BL Sloane 2052 Pictoria sculptoria et quae subalternarum artium spectantia &c: catalogus et series imaginum