Editio princeps
Editio princeps stricto sensu est prima editio typographica textus alicuius qui iamdiu per manuscriptam traditionem circumferebatur : qua de causa ad auctores antiquos aut Medii Aevi in primis pertinet. Plerumque sunt libri quinti aut sexti decimi saeculi a bibliophilis maximo pretio collecti, siquidem in aliquo honore eorum auctores adhuc sunt. Pravus quamquam huius locutionis usus saepe praevalet, non omnis prima editio cuiuscumque operis 'editio princeps' dicenda est.
Simili modo hodie in scientiis primus textus divulgatus qui nos de aliqua re certiores fecit publicatio princeps ad hanc rem nonnumquam appellatur. Exempli gratia in medicina prima publicatio quae novum morbum syptomatibus clinicis definit et a proximis discernit, 'publicatio princeps' ad illum morbum dici potest.
Auctores Graeci
recensereIncunabula
recensereNec ita multa fuere incunabula Graeca nec raro evenit ut interpretationes Latinae vel etiam vernaculae ante textum Graecum[1] typis mandarentur ; praeterea non semper omnia opera eiusdem scriptoris semel edita sunt. Certe Homerus circa 1488 Florentiae per Demetrium Chacondylem, Hesiodus, Aesopus, Isocrates per Demetrium Chalcondylem curatus (Mediolani, 1493), Lucianus a Iano Lascari curatus apud typographum Laurentium de Alopa (Florentiae 1496), Aristophanes a Marco Musuro[2] curatus apud Aldum Manutium (1498), Callimachus, nonnullae Euripidis fabulae a Iano Lascari curatae et Anthologia Planudea ab eodem (Florentiae,1494) , opera omnia Aristotelis (Aldus Manutius, 1495), grammaticae et opera minora aut Florentiae, aut Venetiis aut Mediolani quinto decimo saeculo Graece excusa sunt.
Aldus Manutius
recensereMulti auctores maximi momenti primis tantum annis sedecimi saeculi apud typographum Aldum Manutium, qui Academiam ad linguam Graecam promovendam Venetiis condiderat[3], in lucem typographicam prodierunt (omitto auctores minores) : Sophocles (1502), Thucydides(1502), Herodotus(1502), Euripides(1503), Xenophontis Hellenica (1503), Demosthenes (1504), Plutarchus (Moralia 1509), oratores Attici et Plato et Pindarus (1513), Deipnosophistae Athenaei (1514)[4]. Aldo mortuo ab heredibus in eadem officina : Strabo et Pausanias (1516), Aeschylus (1518), Hippocrates(1526)... Circa idem tempus Iuntae, typographi Florentini[5], et ipsi nonnullas editiones principes praestiterunt ut anno 1515 Lysistratam et Thesmophoriazusas Aristophanis quae editioni Aldinae deerant, anno 1516 opera Xenophontis pleraque, anno 1517 Vitas Parallelas Plutarchi et Aelium Aristidem...
Rhenanus humanismus
recensereHumanismus Rhenanus quoque qui paulo post circa praeclaram universitatem Basiliensem florebat et litterarum Graecarum doctores insignes praebuit inter quos Erasmum, Simonem Grynaeum, Iohannem Oporinum, Sigismundum Gelenium, Beatum Rhenanum etc. memorare licet nonnihil auctoribus Graecis typis divulgandis contulit. Ita apud typographum Hieronymum Frobenium[6] prodiere anno 1532 Stobaeus, anno 1533 Diogenes Laertius et Arrianus et Ptolemaeus, anno 1544 Flavius Iosephus ; apud Iohannem Hervagium anno 1533 Euclides et anno 1534 Heliodorus ; apud Iohannem Oporinum anno 1539 Diodorus Siculus (libri 16-20) et anno 1545 Oracula Sibyllina... Anno 1530 quinque primi libri Polybii Hagenoae a Vincentio Opsopaeo curati typis mandati sunt quibus anno 1549 Ioannes Hervagius Excerpta Antiqua librorum VI-XVIII Basileae addidit.
Stephani, typographi Parisienses
recensereParisiis quoque familia quaedam typographorum eruditorum de studiis Graecis optime meruit. Nam Stephani plures editiones principes Graecorum auctorum e manuscriptis Bibliothecae Regiae ediderunt, in primis Robertus Stephanus[7] qui Eusebii Caesariensis Praeparationem Evangelicam et Historiam Ecclesiasticam (1544 et 1546), Dionysii Halicarnassei Antiquitates Romanas (1547), Dionem Cassium (1548), Xiphilinum epitomatorem Dionis Cassii (1551), Appianum (in officina fratris Caroli, 1551), Iustinum Martyrem (1551)... primus typis mandavit. Mox filius Henricus Anacreontea (1554) ac deinde Genavae (nam familia migrare coacta erat quia religionis reformatae opiniones sequebatur) Maximum Tyrium necnon novos libros adhuc ineditos Appiani et Diodori Siculi et fragmenta geographorum Graecorum (1557) addidit.
Ultima
recensereReliquo sexto decimo et per totum septimum decimum saeculum opera minora in lucem prodire non desierunt ut illa Excerpta de virtutibus et vitiis iussu imperatoris Constantini Porphyrogeniti decimo saeculo collecta quae excerpta inedita historicorum Polybii, Appiani, Cassii Dionis etc. nobis servaverunt et anno 1634 tantum Parisiis ab Henrico Valesio primum publicata sunt. Hodie textus antiqui novi nisi in papyris Aegyptiacis aut codicibus rescriptis (illustris est Palimpsestus Archimedis) aut schedis intra ligaturas librorum firmandi causa insertis iamdiu non inveniuntur.
Animadversiones nonnullae
recensereRatio editionis principis ad bibliophiliam et litterarum historiam pertinet : editiones ipsae non optimae erant ut quae ex uno et mediocri manuscripto plerumque ducebantur cuius textum quotienscumque non intelligebat editor saepe emendationes suas sine ulla nota scriptis inserebat. Paulatim tantum per saecula textus philologorum labore emendabantur et editiones re vera criticae dici poterant.
Praeterea manuscriptos quibus ad typos componendos utebantur typographi saepe varie inscripserunt aut atramento macularunt aut aliter corruperunt ita ut nonnulli ex eis nusquam postea apparuerint : tum editio princeps instar manuscripti perditi locum in stemmate apud philologos habet. Iamvero accidit ut manuscriptus perditus unicus fuisse inveniretur : e quo tempore editio princeps fons unicus ad omnes editiones posteriores alicuius textus facta est, ut in Fabulis Hygini, exempli gratia, quae a Iacobo Mycillo curatae anno 1535 Basileae in lucem typographicam prodierant..
Notae
recensere- ↑ Qui tamen sola vera editio princeps habetur.
- ↑ Filippomaria Pontani, "Musurus’ Creed" in Greek, Roman, and Byzantine Studies vol. 43 (2002/3) pp. 175–213.
- ↑ Martinus Lowry, The world of Aldus Manutius : business and scholarship in Renaissance Venice, Oxoniae : Blackwell, 1979. Antonius A M. Sicherl, Griechische Erstausgaben des Aldus Manutius: Druckvorlagen, Stellenwert, kultureller Hintergrund, Paderbronnae, 1997 Recensio critica
- ↑ Jean Irigoin, L'édition princeps d'Athénée et ses sources
- ↑ Angelo Maria Bandini, De Florentina Iuntarum typographia eiusque censoribus ex qua graeci, latini tusci scriptores ope manuscriptorum a viris clarissimis pristinae integritati restituti in lucem prodierunt, Francesco Bonsignori, 1791.
- ↑ Vita et opera
- ↑ Elizabeth Armstrong, Robert Estienne, Royal Printer, secunda ed., Cambridge University Press, 1986