Oracula Sibyllina
Oracula Sibyllina sunt collectio carminum propheticorum in versibus hexametris Graece scriptorum. Ab auctoribus ignotis - paganis, Iudaeis et Christianis, ut videtur - variis locis temporibusque composita verisimiliter inter saeculum secundum medium et saeculum quintum edita sunt. Oracula Sibyllina sunt fons maximi momenti doctrinarum gnosticarum, Iudaicarum et Christianarum horum saeculorum. Oracula Sybillina distinguenda sunt a libris Sibyllinis.
Libri 1-2
recensereCarmen singulum, quod in editionibus inter libros primum et alterum dividitur, a principio scripsit poëta Iudaeus qui fortasse saeculo I a.C.n. exeunte vel I p.C.n. ineunte floruit; cuius operi varias res addidit poëta Christianus saeculo II medio florens.
Liber 3
recensereCarmen tertium ab auctore Iudaeo compositum est qui sub "rege Aegypti septimo" vixit, i.e. Ptolemaeo VI, si recte distinguimus: nam Alexandrum Magnum loco primo ponimus. Is rex sicut salvator seu Messias proclamatur. Sed versus 1-96 ab auctore vel auctoribus posterioribus conscripti sunt,
Liber 4
recensereCarminis quarti versus antiquiores ab auctore pagano paulo post mortem Alexandri Magni composita sunt, anno circiter 300 a.C.n. Multa autem addita sunt ab auctore Iudaeo anno fere 80 p.C.n., templo Hierosolymitano nuper iussu Vespasiani destructo, ignes e Vesuvio monte nuper proiecti. Reditus Neronis praedicitur.
Liber 5
recensereOracula sex in libro quinto comprehenduntur, saeculis I et II p.C.n. ab auctoribus Iudaeis scripta. Reditus Neronis a Parthis praedicitur et confectio templi Iudaeorum in Aegypto.
Libri 6-7
recensereLiber sextus est hymnus brevis Christianus saeculo II seu III scriptus; liber septimus est series prophetiarum variarum eodem fere aevo a Christianis scripta.
Liber 8
recensereLiber octavus est series oraculorum praecipue a Iudaeis scripta sub principatu Marci Aurelii; reditus Neronis, Marco Aurelio etiam principe, et Romae deletio praedicuntur.
Libri 11-14
recensereSex libri ex alio manuscripto prioribus addendi sunt, quorum duo anteriores textum iam in libris quarto, sexto et septimo lectum repetuntur. Quattuor libri posteriores, scilicet libri 11-14, series singula praebent oraculorum de historia orbis terrarum a Diluvio usque ad provinciarum orientalium Romanarum conquisitionem Arabicam. Haec oracula temporibus variis et auctoribus incertis scripta sunt, sed saeculo VII p.C.n. recensa et confecta.
Editiones et versiones
recensere- 1586 : Ioannes Auratus, ed.; Claudius Binetus, interpr., Sibyllarum duodecim oracula ex antiquo libro latine per Joan. Auratum ... gallice per Claud. Binetum edita = Les oracles des douze sibylles, extraicts d'un livre antique, mis en vers latins par Jean Dorat ... et en vers françois par Claude Binet. Lutetiae Textus apud Gallica
- 1841-1856 : C. Alexandre, ed., Oracula Sibyllina. Lutetiae: Didot. (vol. 1 apud Google Books) (vol. 1 apud Google Books) (vol. 2 apud Google Books) (vol. 2 apud Google Books) (Graece, Latine)
- 1852 : J. H. Friedlieb, ed., Die Sibyllinischen Weissagungen. Lipsiae: Weigel. Textus interretialis (Theodisce)
- 1869 : C. Alexandre, ed., Oracula Sibyllina: editio altera ex priore ampliore contracta. Lutetiae: Didot. Textus apud archive.org (Textus apud Google Books) (Graece, Latine)
- 1890 : M. S. Terry, interpr., The Sibylline Oracles. Novi Eboraci. Textus (Anglice)
- 1891 : A. Rzach, Oracula Sibyllina. Lipsiae. (Graece)
- 1902 : J. Geffcken, ed., Die Oracula Sibyllina. Lipsiae. Textus apud archive.org (Graece)
- 1918 : H. N. Bate, The Sibylline Oracles. Books 3-5. Londinii. textus; PDF
- 1970 : V. Nikiprowetzky, ed., La troisième Sibylle. Lutetiae. (Graece, Francogallice)
- 1983 : J. J. Collins, interpr., "The Sibylline Oracles" in James H. Charlesworth, ed., The Old Testament Pseudepigrapha (Londinii, 1963) vol. 1 pp. 317-472. (Anglice)
- 2007 : Jane L. Lightfoot, The Sibylline Oracles, with introduction, translation, and commentary on the First and Second Books. Oxonii, 2007
- 2011 : Olaf Waßmuth, Sibyllinische Orakel 1-2. Studien und Kommentar. Lugduni Batavorum, 2011
Bibliographia
recensere- David Blondel, A Treatise of the Sibyls. Londinii, 1661 Textus apud archive.org
- J. J. Collins, The Sibylline Oracles of Egyptian Judaism. Missoula, 1974
- Alois Rzach, "Sibyllen, Sibyllinische Orakel" in Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft vol. 2 A ii (Stutgardiae, 1923) coll. 2073–2183
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Oracula a patribus Christianis citata, commentariis subiunctis (vide caudam paginae) (Anglice)
- "The Sibylline Oracles" a Milton S. Terry rursus versa (Anglice)