Ast ubi mortalis longissima venerit aetas

"Ἀλλ´ ὁπόταν μήκιστος ἵκῃ χρόνος ἀνθρώποισι", sive Latine "Ast ubi mortalis longissima venerit aetas", incipit carmen quod Augustus princeps et pontifex maximus se repperisse adseveravit inter Oracula Sibyllina. E divinis huius carminis praeceptis et e studiis C. Atei Capitonis Augustus Ludos Saeculares a die 31 Maii 17 a.C.n. usque ad diem 3 Iunii celebrare iussit, se restituere praetendens seriem ludorum Terentinorum anno 456 a.C.n. coeptam.

Textum carminis praebet Zosimus in Historia nova (2.6). Versionem Latinam operis Zosimi curavit Iohannes Leunclavius.


FontesRecensere

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.