Libri Sibyllini fuerunt collectio oraculorum in hexametris Graecis confectorum, quae per omne Imperii Romani tempus in angustiis rerum consulebantur.

De origine oraculorum

recensere

Collectio antiquissima tempore Solonis et Cyri II Gargarae in monte Ida facta esse videtur, quae Sibyllae Hellesponticae attributa ac in Apollinis templo asservata est. Gargara collectio Erythras et Cumas ad Sibyllam Cumanam pervenit, quam Aeneas secundum Vergilium, antequam ad inferos descendit, consuluit (Aeneis 6,10).

Quomodo rex Tarquinius eos receperit

recensere

Ultimus Romanorum rex Tarquinius Superbus libros Sibyllinos a Sibylla emisse narratur[1]. De quo mira fabula et a Lactantio[2] et ab Aulo Gellio[3] et a Dionysio Halicarnassensi nobis tradita est, quam ipsi apud vetustissimos annalium scriptores vel in quodam opere hodie deperdito[4] docti antiquarii, Marci Varronis, invenerant. Nam anus ignota origine regem Tarquinium adisse dicitur atque ei novem libros oraculorum magno pretio emendos proposuisse. A quo irrisa tres libros combussit atque reliquos eodem pretio vendere volebat. Eo magis risit Tarquinius. Tunc e reliquis rursus tres libros igni tradidit anus atque tribus tantum superantibus eandem pecuniae copiam[5] flagitabat. Cuius pertinacia commotus rex augures consuluit[6] qui deorum donum esse illos libros certis signis cognoscentes magnis calamitatibus obrutum iri Romanos praedixerunt si libri omnino perissent. Tunc pretium flagitatum anui numeravit Tarquinius.

De custodia et usu librorum

recensere

Tarquinius statim duos viros e praestantissimis in civitate custodiae librorum praefecit, quibus servos publicos adiunxit. Quod institutum post reges exactos quoque permansit. Cui collegio sacerdotali nomen secundum numerum gliscentem mutatum est : primo duumviri, mox decemviri postremo a Sulla dictatore quindecimviri sacris faciundis dicebantur. Hoc collegium non tantum libris Sibyllinis praeerat sed etiam omnino cultibus et ritibus extraneis Romae perfectis (e.g. Apollo).

Cum autem magnae calamitates (pestilentiae, clades belli, seditiones...) urbem Romam premebant vel prodigia iram deorum minantia vulgus territabant, tunc senatus libros a collegio consultari iubebat, remedia ut invenirent ac voluntatem deorum ut interpretarentur.

Nonnulla exempla ex historiis sumpta

recensere
  • Apud Plutarchum[7] legimus Valerium Publicolam consulem quartum libros sacros consuluisse quia illo anno (504 a.C.n. ?) omnes feminae infantes infirmos pepererunt ; e qua consultatione ludos Plutoni celebrandos iussit, qui a quibusdam primi ludi saeculares fuisse credebantur.
  • Aulus Postumius sive anno 496 sive 493 a.c.n. dictator factus et bellum cum Latinis confoederatis gesturus, dum inopiam frugum et famem reformidat, libros sacros consulendos iussit. Quorum ex praeceptis templum triadi divinae Cereri, Libero, Liberae vovit quod post victoriam aedificatum est[8].
  • anno 399 a.C.n. libri Sibyllini ob pestilentiam aditi sunt, e quorum praeceptis duumviri sacris faciundis prima lectisternia Romae fecere[9]
  • anno 362 a.C.n. solum medio Foro magno hiatu sese aperuisse dicitur nec iniecta terra repleri potuisse. Tum libri Sibyllini monuerunt Romanos ut in voraginem deicerent quod eis pretiosissimum esset et quo maxime pollerent; ita enim terram rursus coituram (unde devotio Marci Curtii facta est)[10]
  • Anno 205 a.C.n., Romanis et libros Sibyllinos[11] et oraculum Delphicum consulentibus quo pacto Hannibalem ex Italia eicerent, responsum est Magnam Matrem Romam recipiendam esse. Itaque anno proximo lapidem nigrum qui e caelo ceciderat et dea Cybele esse putabatur, ex Asia Romam nave advexerunt et templum in Palatino ei aedificaverunt.
  • Anno 56 a.C.n. ineunte cum fulgur Iovis statuam in monte Albano deiecisset, consultis libris Sybillinis sacerdotes in versus Graecos inciderunt Romanos monentes ne Aegyptorum regi petenti amicitiam quidem recusarent sed caverent ne magnas copias illuc mitterent. Gaius Porcius Cato, tribunus plebis, ne oraculum silentio praeteriri posset, versus sacros in populum per quindecimviros in contione divulgavit. Senatus qui tum restitutionem Ptolemaei XII Auletae in regnum suum proconsuli Ciliciae Publio Lentulo mandaturus erat, consulta sua retractavit[12]. In epistolis ad Lentulum Cicero illam "fictam religionem"[13] irridebat. In fine proconsul Syriae Aulus Gabinius sponte sua regem restituit, sed Romam reversus accusatus et exsilio damnatus est.
  • Item anno 44 a.C.n. ineunte rumor circumferebatur quindecimviros in libris invenisse Parthos nisi a rege vinci non posse atque idcirco de Caesare rege appellando relaturos esse ; qui rumor sive verus sive falsus coniurationem et necem Caesaris festinasse dicitur.[14]
  • Anno 363 Iuliani imperatoris iussu adhuc consulti sunt libri et expeditionem in Persas dissuasisse dicuntur, eodemque anno ex incendio templi Apollinis magna molestia erepti sunt[15], non diu superfuturi.

De libris anno 83 a.C.n. incensis ac postea refectis

recensere

Illi pretiosi libri in templo Iovis Capitolini in arca lapidea sub terra posita servabantur donec, tempore belli civilis inter Marium et Syllam, incendio ipsius templi perierunt. Quorum restituendorum causa senatus tres legatos misit qui per Italiam atque usque ad Asiam (nam Erythris clara Sibylla erat) oracula Sibyllina quaererent atque transcriberent. E quibus nonnulla oracula apocrypha iudicata sunt quia iusta acrostichide carebant.

Imperator Augustus postquam templum Apollinis in Palatino monte paene intra domum suam aedificavit, eo libros Sibyllinos restitutos transtulit atque in basim statuae condidit : nonne Sibylla vates Apollinis erat ? Praeterea collectiones privatas oraculorum Sibyllinorum quae per Italiam circumferebantur comburi iussit. Divulgari quae in eis scripta essent adeo nefas erat ut Augustus, cum scriptura eorum pallescere vetustate coepisset, non scribas sed ipsos quindecimviros apographum facere iuberet[16].

Amissio librorum sive fragmentorum

recensere

Magister militum Flavius Stilicho († 408) hos libros circa annum 405[17] combussisse a poeta Rutilio Namatiano[18] accusatus est. Quod si verum est, cum consiliis imperatorum Christianorum a Theodosio primum initis de monumentis religionis veteris abolendis bene congruit.

Nonnulli versus librorum Sibyllinorum in Phlegonis Tralliani Opusculis de rebus mirabilibus et de longaevis, saeculo secundo scriptis, conservati sunt.

Libri Sibyllini non confundendi sunt cum Oraculis Sibyllinis, quae saeculo sexto e fontibus paganis, Iudaeis et Christianis compositi sunt.

Plura legere si cupis

recensere
  1. Vide: Dionysius Halicarnassensis, "Antiquitates Romanae" 4,62 (circiter 25 a.C.n.), et alii
  2. Inst. Div. I,6. Contra Titus Livius de ea re silet.
  3. I,19.
  4. Libri rerum divinarum
  5. Trecenti aurei, si Lactantio credimus.
  6. Sic Dionysius. Contra Gellius et Lactantius sua sponte ad resipiscentiam regem venisse scripsere.
  7. Poplicola XXI,3.
  8. Dion. Hal. Ant. Rom. VI,17,2-4.
  9. Titus Livius V,13. Dion. Hal. Ant. Rom. XII, frg 9.
  10. Dion. Hal. XIV frg 11. Cf Titus Livius VII,6 ubi vates canentes ad libros quoque referre licet: quae enim alia vaticinatio Romae tum erat? Contra Varro haruspicum meminit (LL V,148).
  11. De Viris illustribus 46. Appianus, Ann. LVI,233.
  12. Dio Cassius 39.15.
  13. Ad Att. I.4.
  14. Dio Cassius 44.15. Plutarchus, Caesar 60.
  15. Ammianus Marcellinus XXIII.1.7 et 3.3.
  16. Dio Cassius 54.17.
  17. Anno 402 adhuc consulti sunt (Claudianus Bellum Geticum 231-232) et Stilicho anno 408 occisus est.
  18. De reditu suo II,50-60.

Nexus externi

recensere