In mythologia Romana Marcus Curtius[1] [2]fuit adulescens heroicus qui amore patriae deis infernis sese devovisse dicitur et ita eponymus Lacus Curtii factus esse. Romae enim anno 362 a.C.n. vastus hiatus in medio foro repente apertus est quem Romani explere frustra conati sunt. Itaque oraculum consultum est quod respondit deos poscere quod patria maximi faceret. Romani autem de monitu deorum dubitabant. Tum M. Curtius, iuvenis egregius bello, eos castigavit et dixit arma virtutemque pretiosissima esse. Equum vero diligentissime exornavit et armatus in hiatum se immisit. Statim vorago clausa est.

Marcus Curtius mactaturus ipse.

In hac fabula sacrificiorum humanorum memoriam suspicari licet. Fabula aetiologica quoque recentior est cur lacus in Foro Curtius nominatus sit. Vetustior enim fabula et pallidior fuit quae nomen illud ad militem Sabini regis Titi Tatii referebat, Mettium Curtium[3], qui bello adversus Romulum in paludem cum armis et equo inciderat, eo loco quo postea Forum Romanum aedificatum est.

Si vis plura legere

recensere
  • Iacobus Poucet, Recherches sur la légende sabine des origines de Rome. Lovanii, 1967 pp 241-260 : 'Le lacus Curtius et les récits étiologiques'.