Flavius Stilicho (qui anno 359 circiter natus anno 408 die 22 mensis Augusti Ravennae iussu Heracliani ducis exercitus imperatoris Honorii supplicio adfectus est) erat magister militum originis barbaricae[1] et comes stabuli et consul anni 400 et 405. Testis atque interpres rerum a Stilichone gestarum maximus Claudianus poeta extat in carminibus 2–28 et nonnullis carminibus minoribus. Contra ab Orosio Stilichonis facta depinguntur ut vituperanda. Quod Vandalus erat, etiam Arrianus.

Diptychon consulare Stilichonis anni circiter 400, Modiciae in thesauro ecclesiae cathedralis conservatum. Monstrat autem Stilichonem cum uxore Serena et filio Eucherio. Puerorum in clipeo Stilichonis sculptorum sunt qui Arcadii Honoriique fratrum Augustorum imagines esse doceant, ut quorum pro tutela atque patrono Stilicho se gesserit.

Stilicho in hodierna Germania natus est a patre Vandalo, auxiliario in exercitu Romano, et matre quae civis Romana erat. Tamen semper se Romanum putavit etiamsi erat, sicut plurimi Germani, Arrianus, ergo putatus haereticus. Correcte tres linguas principales illius temporis loquebatur: Germanicam communem, Latinam Graecamque. Historiographiae vir videtur multum ambiguus: putatus dux fidelis causae Imperii Romani, egit negative? pro se. Nam Alaricum non pepulit neque limitem ad flumen Rhenum servavit.

Theodosio I regnante, qui ultimus utriusque partis Imperi imperator fuit, miles Romanus fuit. Anno 384 eum ad regem Persam Saporem III misit, ut de pace et partitione Armeniae ageret. Missio felix fuit et Stilicho, cum Theodosium Constantinopoli adisset, generalis factus est, ut limites a Visigothibus defenderet: ille hoc negotium per circa viginta annos habuit. Theodosius quia virtutem eius videbat, ei Serenam suam nepotem uxorem dedit, quae postea filia adoptiva fuit. Eo coniugio nati sunt filius Eucherius et duae filiae, Maria et Termantia, quae uxores imperatoris Honorii fuerunt .

Imperatore Valentiniano II anno 392 interfecto, Stilicho exercitum paravit quod, Theodosio duce, Flavium Eugenium proelio ad flumen Frigidum vicit. In hac quoque pugna Stilicho imperavit, cum haberet subordinatum Alaricum Visigothum (deinde suum inimicum), qui magnam auxiliariorum Gothorum copiam ducebat. Anno 400 una cum Aureliano consulatum gessit.

Monumentum marmoreum annis circa 400 factum et dictum sepulcrum Stilichonis in basilica sancti Ambrosii Mediolani exstat, sed Stilicho hac in urbe sepultus esse vix veri simile videtur. Nam primo testimonia desunt, deinde omnino corpus illis temporibus inquietissimis ac bellicosis a loco supplicii Mediolanum tralatum esse a multis viris doctis denegatur.

  1. semi barbarus; vandalus

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Flavium Stilichonem spectant.

Bibliographia

recensere


Antecessores:
Eutropius et Flavius Mallius Theodorus
Consul
400
cum
Aureliano
Successores:
Flavius Fravitta et Flavius Vincentius
Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Honorius Augustus VI et Aristaenetus
Consul
405
cum
Flavio Anthemio
Successores:
Imp. Caesar Flavius Arcadius Augustus VI et Anicius Flavius Petronius Probus