Wikidata-logo.svg Eduardus Gibbon
Res apud Vicidata repertae:
Eduardus Gibbon: imago
Eduardus Gibbon: subscriptio
Nativitas: 27 Aprilis 1737; Putney
Obitus: 16 Ianuarii 1794; Londinium
Patria: Great Britain

Officium

Officium: Member of Parliament in the Parliament of Great Britain, Member of the 14th Parliament of Great Britain, Member of the 15th Parliament of Great Britain
Munus: Rerum gestarum scriptor, politicus, philologus classicus

Consociatio

Factio: Whig
Religio: Catholicismus

Familia

Genitores: Edward Gibbon; Judith Porten

Memoria

Sepultura: Anglia
Statua Eduardi Gibbon Vasingtoniae

Eduardus Gibbon (natus in Putney in Surregia die 8 Maii 1737Londinii obiit die 16 Ianuarii 1794) fuit illustris rerum gestarum scriptor Anglicus et senator in Parliamento.

Opus notissimum eius est The History of the Decline and Fall of the Roman Empire, id est Latine "Historia ruinae et lapsus Imperii Romani".

VitaRecensere

Studiis Oxoniae perfectis anno 1753 in gremium Ecclesiae Catholicae se contulit: quoniam antea scripta Iesuitica varia legerat, e.g. opus Iacobi Benigni Bossuet praetitulatum »Histoire des variations des Églises protestantes«. Pater anxius autem eum statim Lausannam misit ubi ei praedicator Daniel Pavilliard maxime severus conveniendus erat. Insuper Gibbon ibi classicis Latinis et Francogallicis vacabat atque opera historia recentioria valde captabatur; tunc etiam rationalismum adamavit. Susannam Curchord autem amare pater vetuit.

Post reconversionem protestanticam anno 1758 patriam iterum petivit ubi et stipendia meruit. Opus eius Francogallice pactum »Essai sur l'étude de la littérature« (Londinii 1761) cursus honorum diplomaticum ei aperire potuit, quod peregrinis magis placuisse videtur quam compatriotis. Iter Romanum et Neapolitanum anno 1763 trans Lutetiam Lausannamque faciendum in Eduardo desiderium excitavit, ut historiam Imperii Romani caduci scriberet. Annis inter 1774 et 1783 saepius senator fuit et sub cancelario North tres annos commissarius rerum commercialium horticulturaliumque fuit. Anno autem 1783 Lausannam se contulit ad opus magnum perficiendum (1787), »History of the decline and fall of the Roman Empire« (Londinii 1782–88, sex in tomis). Eius optima editio cum praefatione, annotationibus, annexis fortasse a domino Bury Londinii annis inter 1896 et 1900 vulgata est. Rebus novis Francicis eruptis Helvetiam reliquit.

GravitasRecensere

Exploratio profunda, praesentatio splendida, visio amplissima, iudicium sincerum in philosophia fultum opus citatum inter res historiographicas totius orbis terrarum optimas extulerunt. Attamen irrisores in eo varia vestigia non christiana inveniebant. Autobiographiam eius edidit dominus Sheffield in opere »Miscellaneous works« (Londinii 1796) et rursus cum epistulari commercio cum domino Murray anno 1869.

BibliographiaRecensere

  • David Womersley, ed., Edward Gibbon: The History of the Decline and Fall of the Roman Empire. 3 voll. Londinii: Allen Lane. ISBN 0-713-99124-0
  • Cord-Friedrich Berghahn, Till Kinzel: Edward Gibbon im deutschen Sprachraum. Bausteine einer Rezeptionsgeschichte. Heidelbergae: Universitätsverlag Winter, 2015. ISBN 978-3-8253-6374-1.
  • Karl Christ: Von Gibbon zu Rostovtzeff. Leben und Werk führender Althistoriker der Neuzeit. Editio tertia. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadii 1989, ISBN 3-534-06070-9, S. 8–25.
  • Patricia Craddock: Edward Gibbon (1737–1794). In: Helen Damico, Joseph B. Zavadil (ed.): Medieval Scholarship. Biographical Studies on the Formation of a Disciplin, Volume 1: History (= Garland Reference Library of the Humanities). Garland Publishing, Neoeboraci 1995, ISBN 0-8240-6894-7, p. 47–61.
  • Wilfried Nippel: Edward Gibbon. In: Lutz Raphael (ed.): Klassiker der Geschichtswissenschaft. Vol. 1: Von Edward Gibbon bis Marc Bloch. Beck, München 2006, ISBN 978-3-406-54118-6, p. 20–37.
  • J. G. A. Pocock: Barbarism and Religion. Vol 1: The Enlightenments of Edward Gibbon, 1737–1794. Cambridge University Press, Cantabrigiae 1999

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Eduardum Gibbon spectant.