Flavius Mallius Theodorus
Flavius Mallius Theodorus (natus humili loco saeculo 4 verisimile Mediolani, mortuus saeculo 5) Christianus, scriptor et vir publicus Romanus erat.
Cursus honorum
recenserePostquam rhetoricae studuit, Theodorus advocatus operam dedit, anno 377 vel 378 praeses pagi Africae fuit. Deinde consularis provinciam Macedoniam administrabat. Anno 379 magister memoriae erat, anno 380 comes sacrarum largitionum, anno 382 - 383 praefectus praetorio per Gallias fuit. Annis 397 - 399 praefectus praetorio Italiae erat. Deinde una cum Eutropio consulatum gessit. Anno 408/409 iterum praefecturam Italiae administravit.
Opera
recensereTheodorus etiam scriptor clarus erat, inter alia tractatum de metris composuit. Sed etiam de geometria, philosophia et astronomia opera scripsit[1].
Notae
recensere- ↑ Der Neue Pauly T. 12/1 c. 336
Fontes
recensere- Claudius Claudianus panegyricum Malleo Theodoro cons. composuit, quo eius cursum tradit.
- Augustinus librum De beata vita ei dedicavit.
Nexus externi
recensereVide Flavius Mallius Theodorus apud Vicifontem. |
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Claudianus, Panegyricus de consulatu Flavii Mallii Theodori apud LacusCurtius
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Honorius Augustus IV et Flavius Eutychianus |
Consul 399 cum Eutropio |
Successores: Aurelianus et Flavius Stilicho |