Vide etiam paginam discretivam: Basilica (discretiva).

Basilica est genus aedificiorum primo a Romanis antiquis excogitatum, in quo res publicae et iudiciales diebus fastis agebantur. Deducitur e Graecorum stoa, quae etiam erat amplus locus cum porticu, rebus publicis dicatus.

Facies ecclesiae cathedralis Saltensis.
Romae: Basilica Constantiniana.

Basilicae antiquae

recensere
 
Forma basilicae antiquae Pompeiorum sitae.

Basilicae sunt magnae aulae, ubi iudicia et nundinae olim fiebant. Nonnullae basilicae antiquae Romae in foro fuerunt, sed etiam aliis in oppidis (ut in Pompeiis) inveniri possunt. Vitruvius Pollio de modo basilicarum aedificandarum scripsit.

Basilicae Romae

recensere

Fuerunt Romae basilicae variae:

Basilicae palaeochristianae

recensere

Primi Christiani temporibus persecutionum cultum Dei in aedibus privatis faciebant. Cum imperatores Romani doctrinam Christianam concesserunt, communitatibus Christianis maioribus aedificiis ad dei cultus celebrandos opus fuit. Primae ecclesiae publicae aedificatae sunt modo basilicarum civilium, cum navibus et porticibus et in anteriore parte mensa altaris, post quam pro sella praetoris vel imperatoris cathedra episcopi collocata est. Ingressus in aedem erat per atrium vel narthicem.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilica spectant.