Gargara
Gargara (Graece Γάργαρα) erat oppidum Mysiae sub radicibus Idae montis, quod immensae quondam messis insigne est. Vergilius in primo Georgicon Gargara fecit fertilitatis exemplar.[1] Eum secuti sunt Ovidius,[2] Seneca,[3] Sidonius.[4] Macrobius et versus de Gargaris disseruit.[5]
Res apud Vicidata repertae:
Gargara est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.
Fontes
recensereNexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 39°32′8″N 26°32′34″E • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades |