Lucius Tarquinius Superbus (natus saeculo 6 a.C.n.; mortuus anno 495 a.C.n.) fuit septimus et ultimus rex Romanus, filius vel potius nepos (nam de ea re magna disceptatio inter auctores antiquos fuit[1]) Tarquinii Prisci et gener Servii Tullii. Regnavit ab anno 535 a.C.n. usque ad annum 510 a.C.n., cum regno urbeque seditione expulsus esset.

Wikidata Lucius Tarquinius Superbus
Res apud Vicidata repertae:
Lucius Tarquinius Superbus: imago
Lucius Tarquinius Superbus: imago
Nativitas: 6. saeculum a.C.n.; Roma antiqua
Obitus: 495 a.C.n.; Cumae
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Gnaeus Tarquinius; unknown value
Coniunx: Tullia Major, Tullia Minor
Proles: Sextus Tarquinius, Arruns Tarquinius, Titus Tarquinius, Tarquinia
Familia: Tarquin dynasty

De regno in tyrannidem degenerante

recensere

Solio a Tullio, filio servi, excepto, Tarquinius Senatum convocavit et se regem pronuntiavit. Deinde sicarii Tullium occiderunt et Tullia, uxor Tarquinis, per patris corpus carpentum egit. Ut auctoritatem augeret, caedes amicorum Tullii ordinavit et statim emendationes recentes rei publicae abrogavit, petens in locis eorum dominationem instituere. Bella contra Latinos Etruscosque gesta sunt, at plebes armis spoliatae est et aedificare opera publica coacta est, dum Tarquinius exercitum ex satellitibus suis et sociis externis conscribit.

De rebus bello gestis

recensere

Plura bella ille rex feliciter gessit. Nam sublato falsa accusatione adversario Turno Herdonio(en) ex Aricia hegemoniam foederis Latini suscepit et primus Romanorum bellum Volscis indixit. Urbem opulentissimam Suessam Pometiam vi cepit et e praeda militesque suos locupletavit Capitolinumque templum aedificavit. Adversarii eius saevitiam avaritiamque metuentes plurimi Gabios confugerant, quae tunc Latina civitas satis potens erat. Et Gabinii quidem per septem annos Tarquinium eos oppugnantem fortiter sustinuerunt, donec dolo et fraude filii Tarquinii, Sexti, falsi transfugae decepti sub dicionem Romanam redigerentur. Postremo Ardeam, Rutulorum oppidum, obsidebat cum seditione Romae orta regnum ex inopinato amisit.

De magnis operibus

recensere

Nonnulla maxima opera publica Tarquinio regnanti tribuuntur quae a Tarquinio Prisco (sive patre sive avo eius) decreta quidem erant, vix tamen inchoata. Cloacam Maximam enim, opus saluberrimum et utilissimum ad purgamenta eluenda, qua nihil praestantius aedificasse aetatem suam aestimabat Titus Livius[2], diu intermissum perfecit. Foros quoque Circi Maximi faciendos curavit ille rex.

Item templum triadis Capitolinae, id est Iovis, Iunonis Minervaeque quod olim voverat Tarquinius Priscus atque celeberrimum templum in imperio Romano futurum erat, manubiis e Volscorum oppido Suessa Pometiorum adhibitis, in monte Tarpeio exaedificavit[3]. Ad operum magnificentiam non tantum pecuniam et tributa cives rogavit sed etiam plebem ad operas praestandas coegit, quod multi gravabantur[4].

Colonias quoque duas condidit, Signiam, quae velut sponte e castris stativis nata erat, et Circeios cuius locum magna diligentia rex elegerat : in scopulo enim mare supereminente haec colonia sita est, ubi filiam Solis, Circen, olim sedes suas posuisse in fabulis accepimus. Illis coloniis duos filios praefecit, Arruntem et Sextum[5].

De prodigiis

recensere

Tarquinio rege duo prodigia benevolentiam deorum erga Romanorum imperium declarasse traduntur in vetustis annalibus : caput in fundamentis templi Iovis repertum et arcana oraculorum Sibyllinorum. Contra regno exeunte omina sinistra ruinam domus suae regi praenuntiavere.

De capite Capitolino

recensere

Cum aedificationi templi Iovis in monte qui tum Tarpeius ac postea ex ipso illo capite Capitolinus dictus est, omnes operam darent, caput humanum integro vultu, cuius sanguis adhuc tepidus erat in fundamentis repertum esse dicitur. Hoc prodigio territus Tarquinius ab opere primo destitit et haruspices consuluit qui sic interpretati sunt: locum in quo caput iacebat totius orbis terrarum caput fore.[6] Nonnulli investigatores recentes contra vestigium sacrificii humani in hac fabula occultatum cognoscunt.

De Termino ac Iuventa

recensere

Praeterea cum Tarquinius vetera fana et sacella loco movere vellet, ut area vacua templo futuro sufficeret, ceteri dei per aves consulti exaugurationem admiserunt, Terminus[7] vero Iuventasque sedes mutare noluerunt. Quod factum haruspices tamquam omen diuturnitatis et stabilitatis interpretati sunt: quapropter in novo templo inclusi sunt. Nam omen felix benevolentiam deorum testabatur. At si Titus Livius[8] hoc portentum ad regnum Tarquinii Superbi refert, Dionysius Halicarnassensis contra ad Tarquinium Priscum.[9]

De libris Sibyllinis

recensere

Sibylla Cumaea Tarquinium adisse narratur et ei libros novem divinos pretii nimii obtulisse. Tarquinius primo recusavit: statim Sibylla tres libros exussit et ceteros eodem pretio emendos proposuit quo paulo antea novem integros. Rex adrogantiam eius irrisit. Cum vero tres libros denuo combussisset atque pondus auri idem tribus reliquis posceret, pertinacia eius commotus Tarquinius atque metuens ne calamitatem sibi adscisceret, pecuniam anui numeravit. Illi libri Sibyllini dicti et in Capitolio servati per multa eventa magni momenti postea consulti sunt.[10]

De portentis minacibus

recensere

Exitum regni nuntiavere portenta terribilia: ita serpentem e lignea columna elapsum regiam terruisse a Tito livio[11] accepimus atque regem illo prodigio commotum filios Delphos oraculum consulturos misisse. Dionysius autem par aquilarum in horto regiae adiacente nidum posuisse atque fetus aluisse narravit ; mox vultures numero praevalentes nidum arbore deiecisse, fetus occidisse, parentes revertentes rostrorum ictibus exegisse. Hoc visu quamvis anxiis curis perturbatus Tarquinius fatum tamen suum cavere non potuit.

Quomodo regno urbeque expulsus sit

recensere
 
Sextus Tarquinius gladio mortem Lucretiae minatur cupidine strupri motus. Tabula sexti decimi saeculi ab anonymo pictore Flandrensis sectae picta.

Monte Tarpeio super Forum Romanum strato, fanis Sabinis demotis, et templo Iovis in Capitolino aedificato, Tarquinius auctoritatem adfirmavit. Nuptiae felices filii sui cum filia Octavi Manilii ei socium potentem adtulit. Regnum violentiae caedisque erat. Raptus Lucretiae ab filio suo Sexto Tarquinio seditionem praecipitavit quae effecit ut Tarquinius et familia sua anno 510 a.C.n ab Lucio Iunio Bruto expulsi sint. Post exilium Tarquinius subsidium ex regibus Etruscis Latinisque obtinere conatus est, monens res publicas passuras esse extra Romam. Quamvis Etruscus Lars Porsena subsidium daret, Tarquinius Romam recipere non potuit et senex orbusque anno 495 a.C.n. Cumis mortuus est.

Plura legere si cupis

recensere
  1. Dion. Hal. Ant. Rom. IV,6. Titus Livius I,46.4.
  2. I,56. Dion. Hal. IV,44.
  3. Titus Livius I,55-56. Dion. Hal. IV,59-61.
  4. Dion. Hal. IV,44.
  5. Dion. Hal. IV,63. Titus Livius I,56.
  6. Dion. Hal. IV,59-61.
  7. Ovidius, Fasti II,667-672.
  8. I,55. De iuventa tamen silet.
  9. Ant. Rom. III,69.
  10. Dion. Hal. Ant. Rom. IV,62. Aulus Gellius Noct. Att. I,9. Lactantius Div. Inst. I,6.
  11. I,56. Paulo accuratius eadem narrat Ovidius (Fasti II,711-712): ecce, nefas visu, mediis altaribus anguis / exit et exstinctis ignibus exta rapit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tarquinium Superbum spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon •