Antiquitates Romanae (Dionysius Halicarnassensis)


Antiquitates Romanae (Graece Ῥωμαϊκὴ ἀρχαιολογία 'archaeologia Romana') sunt opus historicum viginti libris digestum et a Dionysio Halicarnassensi primo saeculo a.C.n. exeunte Graece compositum: quod opus historiam Romanam ad usum lectorum Graece loquentium explicatam a remotissimis et fabulosis initiis usque ad primum bellum Punicum complectitur. Ita cum Historiis Polybii chronologice conectitur, quae a primo bello Punico exordium capiunt. Ex viginti libris exstant decem primi integri, undecimus dimidius, reliquorum autem fragmenta tantum supersunt quae plerumque in collectaneis excerptorum iussu imperatoris Byzantini Constantini VII Porphyrogeniti decimo saeculo confectis servata sunt. Quae fragmenta in totum instar longitudinis unius libri exstantis efficiunt.

Quid sibi proposuerit Dionysius

recensere

Dionysius ex Asia circa 30 a.C.n. Romam venit, ubi docenda rhetorica Graeca victum quaesivit. Dum autem filios nobilium hominum instituit patronos sibi potentes conciliavit, in primis Aelios Tuberones[1]. Per viginti annos linguae litteris historiae institutis Romanis studuit antequam anno 7 a.C.n. primum librum Antiquitatum Romanarum ederet[2]. Nam hoc opere civitati quae eum velut adoptaverat gratiam reddere voluit[3], dum benevolentiam Graecorum Romanis conciliat, praecipue eorum Graecorum qui barbaros esse Romanos etiamtunc censebant atque iniuriam deorum querebantur quod tam rudium hominum in dicionem venissent.

Doctrinam in illo libro defendit Dionysius, quae nobis hodie mira et aliena videtur : Romanos enim primam originem suam a Graecis duxisse vult. Si ei credimus non tantum Evander et Hercules e Graecia in Italiam ante Romam conditam transierunt sed etiam ipsi Aborigines ex Arcadia[4] et Pelasgi ex Argolide[5] multo antea advenerant et Siculos barbaros e Latio expulerant. Troiani et Aeneas quoque, genealogiarum mythicarum testimonio, Graeci fuisse ei videntur[6] : ita ex omni parte Romani Graeci sunt ! Qua doctrina fretus partes in civitate Romana instituenda Etruscorum omnino oblitteravit. Non inventor tamen talis doctrinae fuit Dionysius, qui Romanos fontes refert : nam multi eruditi (inter quos Varro nominandus est) linguas Latinam et Aeolicam (i.e. dialectos Graecas Aeolici generis) cognatas esse docebant[7]. Videlicet origo illiusmodi Romanis non displicebat. Haec doctrina primo libro quidem per omnes numeros explicatur ; sed in reliquis libris quoque, cum instituta Latina cum Graecis comparat Dionysius, similitudines cum aliqua civitate Peloponnesiaca, plerumque Sparta, invenire solet, quibus sententiam suam de originibus corroborari putat. Nec umquam sapientiam morum Romanorum ad admirationem Graecorum proponere desinit (in primis benignitatem qua populos victos in civitatem suam admittebant, ita numerum civium augentes).

Simul et artem oratoriam suam ostentare non praetermittit, dum plurimas et longissimas orationes in ore personarum suarum ponit. Omnino et in narrationibus rhetoricae ornamentis variis uti solet. Ita historiam copiosam et ornatam scripsit, quae sine dubio cum praeceptis Ciceronianis congruebat.

In summa Dionysios hac historia scribenda aliquid Augusteo proposito[8] contulit imperii Graecolatini condendi, ubi et cultura Graeca et cultura Latina aequo iure et concorditer florerent.

De fide historica

recensere

Dionysius prehistoriam et primam aetatem rerum Romanarum sibi elegit quia parum notae Graecis hominibus ei videbantur et illis temporibus maxime eluxisse virtutes putabat quibus Romani ceteris nationibus praestabant atque imperium orbis terrarum sibi meruerunt. Praeterea sibi persuasum habebat de rebus Romanis Romanos auctores optime scire : itaque veteres annales (Fabius Pictor, Cincius Alimentus, Valerius Antias, Calpurnius Frugi, Licinius Macer, Gnaeus Gellius, Aelius Tubero…) et antiquarios Romanos (Cato Maior, Varro…) accurate perlegit. Cum illi fontes inter sese discrepabant, traditionem quae veri similior videbatur argumentatione adhibita comprobabat ita tamen ut plerumque traditionem diversam et postpositam referre non omitteret, lector ipse quod sibi videatur ut eligere posset. Miracula et deorum intercessiones fabularum poeticarum esse potius quam verae historiae arbitrabatur, nihilominus iucunditatis causa et quia vulgo circumferebantur, ex opere suo non reiciebat. Omnino nihil nisi fonte Romano fretus adfirmare solebat.

Quocirca usque ad octavum decimum saeculum unus ex optimis historicis antiquis ab eruditis habebatur. Tam genus scribendi quam studium in fontibus comparandis aestimandisque laudabatur. Mox tamen in contrarium res vertit : nam sagaces homines tum dubitare coeperunt an res vere gestas narraverint annalium scriptores qui multa post saecula vixerunt, eo magis quod in incendio urbis circa 390 a.C.n. plerique fontes perierant. Cum alii tum in primis Ludovicus de Beaufort[9] docebat omnia quae ante Romam a Gallis captam gesta dicebantur dubiae fidei esse. A quo tempore Dionysius a doctis contemni coepit tamquam fictarum rerum scriptor verbosus, qui non multum ad veram historiam contulerat.

Nihilominus multis modis utiles sunt Antiquitates Romanae :

  • Primo de rebus quae in veteribus annalibus hodie deperditis narrabantur nos certiores faciunt. Cum Dionysius fontes suos nominat velut fragmenta operum amissorum nobis restituit.
  • Deinde postquam mores et instituta Romana ad aetates iusto multo antiquiores falso rettulit, saepe diuturnitatem et stabilitatem rerum Romanarum laudare cupiens eadem suo tempore fieri ipse vidisse adfirmat : ita velut testis ocularis morum sui temporis nobis fit.
  • Tertio quia sibi persuasum habet multa ignorare Graecos homines ad quorum usum scribit, multas res accurate describit quas Romani auctores tamquam obvias praetervolant (etiamsi nonnumquam oculis nimis Graecis eas videt vel Graecis similes eas reddere nimis vult).
  • Quarto nonnumquam (raro quidem!) fonte Graeco optimo et antiquo utitur, ut libro septimo in bello inter Etruscos et Cumanos tempore Tarquinii Superbi et Porsennae gesto. Cumanum quendam tum sequi fontem videtur, a Tito Livio et ceteris scriptoribus Latinis neglectum. Contra an re vera chronologiae multum contulerit dum res Romanas ad olympiadas Graecas refert dubitare licet[10] : nam in temporibus remotis illi synchronismi merae coniecturae eruditorum erant.

Editiones

recensere

Primae editiones

recensere
  • Editio princeps Graeca librorum I-XI, a typographo regio Roberto Stephano praelo mandata, Parisiis anno 1546 in lucem prodiit.
  • Prima interpretatio Latina Lapi Biragi, Mediolanensis viri mortui anno 1472, iamdudum Trevisii anno 1480 typographice prodierat[11] atque per magnam partem sedicimi saeculi iterum et saepius edita est[12]. Mox aliae interpretationes Latinae fuere, a Sigismundo Gelenio (Basileae, 1549) et Aemilio Porto (Genevae,1588).
  • Anno 1582 Fulvius Ursinus Excerpta de legationibus primus Romae edidit, quibus continentur fragmenta Antiquitatum[13].
  • Anno 1586 Fridericus Sylburgius primam editionem Graecolatinam[14] Francofurti curavit, undecim primos libros et fragmenta librorum XII-XX continentem. Eadem etiam prima editio critica dici potest quia plurium manuscriptorum lectiones comparat (editio princeps manuscriptum Parisiensem recentiorem sequebatur).

Editiones hodie in usu

recensere

Plura legere si cupis

recensere
  1. Quibus dissertationem suam de Thucydide dedicavit.
  2. I,7.
  3. I,6.
  4. I,9-16.
  5. I,17-31.
  6. I,42.
  7. Cf. Aemilius Gabba, « Il latino come dialetto greco », in Studi alessandrini in memoria di A. Rostagni, Augustae Taurinorum, 1963 : 188-194. Quod aliquatenus verum est si ad aetatem Indoeuropaeorum reverteris.
  8. PM Martin, « La propagande augustéenne dans les Antiquités Romaines de Denys d’Halicarnasse (livre 1) », Revue d'études latines 49, 1971 : 162-179.
  9. Dissertation sur l'incertitude des cinq premiers siècles de l'histoire romaine, Ultraiecti, 1738. Huic libro inest capitulum inscriptum : Du caractère de Denys d'Halicarnasse et du fond qu'on peut faire de son histoire. Ad eandem sententiam facit hodie Iacobus Poucet, Les origines de Rome : tradition et histoire, Bruxelles, 1985.
  10. Cl. E. Schultze, « Dionysius of Halicarnassus and Roman Chronology », PCPS 41, 1995 : 192-214.
  11. Sub titulo : Dionysii Halicarnassei Originum sive Antiquitatum Romanarum libri XI.
  12. Editio Basilensis anni 1532 annotationibus et chronologia ab Henrico Glareano locupletata est.
  13. Raphaële Mouren, « La redécouverte des fragments de Denys et les premières éditions du De legationibus », in Fragments d’historiens grecs. Autour de Denys d’Halicarnasse, cur. Sylvie Pittia, Romae, École française de Rome, 2002 (Collection de l’École française de Rome, 298), p. 27-84.
  14. Cum interpretatione Gelenii emendata.
  15. Recensio critica

Nexus externi

recensere