Gaius Licinius Macer
Gaius Licinius Macer (mortuus 66 a.C.n.) fuit senator Romanus popularis factionis, orator et rerum gestarum scriptor. Anno 66 a.C.n. cum repetundarum damnaretur, mortem sibi ipse conscivit.
De gente
recensereNobili et plebeia gente Liciniorum ortus Gaius Licinius Macer, Lucii filius, erat pater Licinii Calvi, oratoris et poetae illustris.
De cursu honorum
recensere- Circa 84 a.C.n. triumvir monetalis denarium[1] signavit : Caput Apollinis Veiovis fulmen vibrantis / Minerva quadrigis vecta et cum titulo C.LICINIVS.L.F.MACER.
- 73 a.C.n. tribunus plebis operam dabat ut Sullanae leges rescinderentur adeo ut Sallustius Historiis suis[2] orationem a sese rescriptam sub eius nomine inseruerit, de vi tribunicia pleno iure restituenda ad plebem habitam, qua Licinius Macer egentibus suadebat ut militiam recusarent. Circa idem tempus orationem Pro Tuscis habuit quam grammaticus Priscianus adhuc legebat et excerpebat ; in qua oratione Tuscos adversus colonos Sullanos qui eorum agros occupaverant fortasse defendebat : insuper apud iudices Gaium Rabirium[3] accusavit quod tribunum plebis Saturninum, Gai Mari fautorem, 100 a.C.n. occidisset (reus absolutus est).
- 68 a.C.n. (?) Praetor. Post praeturam in nescioquam provinciam pro praetore missus est ubi improbe rem gessit. Certe repetundarum accusatus est.
- 66 a.C.n., quamquam a Crasso patrono adiutus erat, iudices ad unum, praesidente tum Cicerone praetore, damnationis tabellam in urnam coniecerunt. Eodem die morte voluntaria vitam finivit[4].
De arte oratoria
recenserePraeter specimen orationis a Sallustio nobis relictum libet Ciceronis iudicium referre qui mores quidem Licinii Macri vituperabat (eo magis quo popularis erat) sed eloquentiam non omnino aspernabatur : C. Macer auctoritate semper eguit, sed fuit patronus propemodum diligentissimus. huius si vita, si mores, si voltus denique non omnem commendationem ingeni everteret, maius nomen in patronis fuisset. non erat abundans, non inops tamen; non valde nitens, non plane horrida oratio; vox gestus et omnis actio sine lepore; at in inveniendis componendisque rebus mira accuratio, ut non facile in ullo diligentiorem maioremque cognoverim, sed eam ut citius veteratoriam quam oratoriam diceres. hic etsi etiam in publicis causis probabatur, tamen in privatis inlustriorem obtinebat locum.[5]
De Annalibus
recensereLicinius Macer Annales ab Urbe condita composuit e quibus septem tantum paucorum verborum excerpta a grammaticis Nonio Marcello et Prisciano servata nobis sunt ; nihilominus quid de nonnullis rebus scripsisset per historicos posteriores nonnumquam comperimus : exempli gratia sexiens a Dionysio Halicarnassensi, septiens a Tito Livio memoratur. Quia autem in prima decade tantum Titi Livii, nusquam in tertia nominatur, et fragmentum recentissimum ad Pyrrhum regem pertinere videtur, prima saecula Reipublicae Romanae modo narrasse vulgo existimatur, ultra tertium saeculum medium non progressus, sive quia ab initio ita decreverat, sive quia morte praeventus est ne opus perageret. Multa quidem quae ad nos pervenerunt ad Romuli gesta pertinent et Licinius Macer ad antiquaria studia pronior fuisse videtur.
De fontibus
recensereEx historicis anterioribus Gnaeum Gellium in primis secutus esse videtur ; simul enim saepe memorantur et eandem traditionem rettulisse dicuntur. Sed vetustissimis scriptis publicis primus ad chronologiam historicam usus esse refertur Licinius, scilicet foedere Ardeatino[6] (444 a.C.n.) et libris linteis qui in lino exarati antiquissimi fasti magistratuum in templo Iunonis Monetae servati fuisse dicuntur[7]. De fide illorum librorum linteorum varie aestimatum est et ab antiquis et a modernis auctoribus (nonnulli ab ipso Licinio Macro confictos credidere).
De fide historica
recensereDe fide illorum annalium hodie opinari difficile est quia auctores antiqui fontes plerumque nominabant cum inter se discrepant vel cum diversam opininionem sequi ipsi malunt, ne ignorasse non omnes idem narrare videantur. Ita quodam loco[8] Titus Livius Licinium suspicatur veritatem adulterasse ut maiores partes in historia Liciniorum genti addiceret. Item Dionysius Halicarnasseus eum bis[9] chronologicae negligentiae arguit. At tertio et quarto saeculo illi annales adhuc legebantur a Censorino et Macrobio et auctore ignoto Originis gentis Romanae... Et inter annalium scriptores Quintus Aelius Tubero multa e Licinio et linteis libris sumpsisse videtur. Contra Cicero magna severitate de illis annalibus iudicabat, sed in loco maxime corrupto[10].
Notae
recensere- ↑ Babelon, Licinia 16. Crawford 354/1.
- ↑ III.34.
- ↑ Cic., Pro Rab. 7.
- ↑ Sic quidem Valerius Maximus. Nam Plutarchus nihil aliud scribebat nisi Licinium, renuntiata sibi damnatione, domum revertisse atque mortuum esse.
- ↑ Brutus 238
- ↑ Titus Livius IV.7.
- ↑ Titus Livius IV.7 et 20 et 23. Fortasse in ilos libros incidit tum cum triumvir monetalis erat ?
- ↑ VII.9 : laus propriae familiae.
- ↑ Ant. Rom. VI.2 et VII.1
- ↑ De leg. I.7.
Fontes
recensere- Censorinus, de Die natali 20.
- Cicero, Brutus 238
- libro primo Epistularum ad Atticum ep.4.
- Pro Rabirio Perduellionis Reo 7
- libro primo De legibus 7.
- Dionysius Halicarnassensis, libro secundo Antiquitatum Romanarum 52 et libro quarto 6 et libro quinto 47, 74 et libro sexto 11 et libro septimo cap. 1.
- Macrobius libro primo Saturnaliorum 10(17) et 13(20)
- Origo gentis Romanae 1, 19, 23
- Plutarchus, Cicero IX.
- Sallustius, Historiae III.34 (oratio Macri tr. pl. ad plebem)
- Titus Livius, libro quarto Ab Urbe condita cap. 7, 20, 23 et libro septimo cap. 9 necnon libro nono cap. 38, 46 et libro decimo cap. 9.
- Valerius Maximus libro nono Factorum dictorumque memorabilium, capite duodecimo, exemplum septimum.
Si vis plura legere
recensere- Henricus Bardon: La Littérature latine inconnue. Tome I, l'époque républicaine. Paris, Klincksieck, 1952
- Hans Beck, Uwe Walter, Die frühen römischen Historiker. Tomus 2. Von Coelius Antipater bis Pomponius Atticus. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadt 2004 : 314-345. ISBN 3-534-14758-8 Recensio critica a Martina Chassignet
- Martina Chassignet: L’Annalistique Romaine. Tomus 3. L’Annalistique Récente. L’Autobiographie Politique (Fragments). Les Belles Lettres, Paris 2004, ISBN 2-251-01435-7.
- T. J. Cornell et alii, The Fragments of the Roman Historians. Oxford University Press, Oxford 2013, 3 vol. : 27. Recensio critica
- BW Frier, 'Licinius Macer and the Consules Suffecti of 444 B. C.', Transactions of the American Philological Association 1975(105) : 79-97.
- Michael Hodgkinson, 'John Malalas, Licinius Macer and the History of Rome', Histos 1997 : 85-92 [1]
- Gulielmus Kierdorf, Römische Geschichtsschreibung der republikanischen Zeit, Heidelberg : Winter, 2003. Recensio critica
- Hermann Liebaldt, C. Licinius Macer, Naumburg : Littfas, 1848 [Latine]
- Enrica Malcovati, Oratorum Romanorum fragmenta liberae rei publicae, 1955 (secunda editio).
- M. Pani, "Libertas e il discorso delle genti: una lettura del discorso di Licino Macro nelle Historiae di Sallustio", in Studi in onore di Francesco Grelle (curantibus M. Silvestrini, T. Spagnuolo Vigorita, G. Volpe), Bari Edipuglia, 2006 : 193-198
- R.M. Ogilvie, 'Livy, Licinius Macer and the Libri Lintei', Journal of roman studies, 1958 : 40-46.
- Hermann Peter, Historicorum Romanorum reliquiae. Tomus 1, 1914 (Recusum 1967).
- Siri Walt, Der Historiker C. Licinius Macer. Einleitung, Fragmente, Kommentar. Teubner, Stuttgart 1997, ISBN 3-519-07652-7. Recensio critica