Herma
Herma, sive hermes[1] (Graece ἑρμῆς, pl. ἑρμαῖ[2]), est statua lapidea cui est effigies capitis et usitate trunci humani in plana plerumque quadrata columna positi, in qua genitalia maria altitudine propria sculpi possunt.[3] Quod genus artis, in Graecia antiqua ortum atque a Romanis ascitum, aevo renascentiae ut figurae terminales atlantesque redintegratum est.
Memoriae traditum est Athenis permultas fuisse hermas in locis publicis et ante aedes privatas positas. Olim, ut ferunt, una nocte omnes hermae qui in urbe erant Athenis, deiecti sunt praeter unum.[4] Huius sceleris crimen vulgo Alcibiadi eiusque asseculis allatum est.
Pinacotheca
recensere-
Herma Graeca archaica, ut videtur Hermis ipsius, inusitata quia penis superest.
-
Parva herma terracotta Hermis.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ De quibus Cic. Leg. 2.26.65; Att. 1.8.2; 1.9.1; Iuv. Sat. 8.53; Serv. Verg. Aen. 8. 138 "unde etiam hermas vocamus quasdam sudes in modum signorum sine manibus".
- ↑ Anatole Bailly, Abrégé du dictionnaire Grec-Français (Lutetiae: Hachette, 1901), p. 361.
- ↑ "Hermas vero appellari statuas illas, quae ex quadrato aut pyramidato lapide fiebant, et superne in faciem humanam definebant, notum est: quoniam hoc habitu Mercurius, Hermes dictus, saepissime effingebatur" (Klotzius 1765: 2–3).
- ↑ Nep. Alcibiades 3. Andocides, De Mysteriis 34-70. Plutarchus, Vita Alcibiadis 21.
Bibliographia
recensere- Klotzius, Christophorus Adolphus. 1765. Acta Litteraria. Altenburgi: Officina Richteria, pp. 2–3.
- Lullies, Reinhard. 1931. Die Typen der griechischen Herme. Dissertatio in Universitate Kaliningradi. Kaliningradi: Gräfe & Unzer.
- Rückert, Birgit. 1998. Die Herme im öffentlichen und privaten Leben der Griechen: Untersuchungen zur Funktion der griechischen Herme als Grenzmal, Inschriftenträger und Kultbild des Hermes. Regensburgi: Roderer. ISBN 3-89073-283-6. Dissertatio in Universitate Tubingensi, 1992.
- Wrede, Henning. 1986. Die antike Herme. Moguntiaci: Verlag von Zabern. ISBN 3-8053-0866-3.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad hermas spectant. |
- Ancient Greek Art: Herm Statue. Propositum Theoi.
- Herm (Greek religion). Encyclopaedia Britannica Interretialis.
- Hermae. A Dictionary of Greek and Roman antiquities (1890).] Propositum Perseanum.
- Hermae glaciales.
- "Influence of the Phallic Idea: Hermae, Termini, Pillars and 'Groves.'" Sacred Texts.