Vita Alcibiadis (Plutarchus)
Vita Alcibiadis est biographia Alcibiadis, viri politici et strategi Atheniensis, a Plutarcho composita, qui eam in Vitis Parallelis cum Romano viro Coriolano contulit, quia uterque patriam prodidit hostesque in cives suos incitavit. Ambo quinto saeculo a.C.n. vixeruntː at siquidem multi auctores aequales de Alcibiade aliquid tradiderunt, quorum testimonio Plutarchus utebatur, vita Coriolani magna ex parte ficta a posterioribus annalium scriptoribus videtur. Quinto decimo saeculo a Donato Acciaiolo, sexto decimo a Guilielmo Xylandro Latine versa est.
De fontibus
recensereMulta legit ut solebat Plutarchus ad biographiam componendam nec deerant fontes.
- Rerum gestarum scriptoresː in rebus publicis et bellicis usque ad annum 411 a.C.n. Historias Thucydidis, optimum fontem, sequitur quicum maxime congruit. Postea quattuor historicos nominat[1]ː Xenophontem cuius Hellenica extant atque cum Plutarcho plerumque consentiunt[2], Theopompum, Ephorum, Durim Samium quorum opera deperdita sunt nisi quod Diodorus Siculus multa ex Ephoro sumpsisse putatur. Hellanicum quoque memorabat de genealogia Andocidis[3].
- Oratoresː ad privatas res cognoscendas et nomina quae Thucydides omittebat tradenda in primis ad duas orationes Andocidis decurrit, De Mysteriis[4] et Contra Alcibiadem[5] quae sive genuina sive apocrypha in operibus Andocidis Plutarchi tempore certe circumferebatur. Quae orationes exstant, hodieque legi possunt. Item Invectivis incerti Antiphontis (multi Antiphontes tum erant) dubitanter utebatur[6].
- Dialogi Socraticiː ad mores herois sui pingendos et amicitiam Socratis patefaciendam dialogos Platonis quoque adhibebat, in primis Alcibiadem Maiorem, dubiae paternitatis, sed etiam Convivium. Item ex alio Socratis discipulo, Antisthene, nomen nutricis Amyclae, cognosse dicebat[7].
- Poetae comiciː item iocos poetarum aequalium refert, non tantum Aristophanis[8] sed etiam Eupolidis[9], Platonis comici[10], Phrynichi[11], Archippi[12]...
- Poetae aliiː praeter versum tragici ignoti [13] bis Euripidis versus refert[14]. Item tres versus ex elegia quadam Critiae, futuri Triginta Tyrannorum ducis, inseruit qua gloriabatur quod decretum Alcibiadis exsilium abrogans ipse populum rogasset.
De facultate dicendi Alcibiadis testes facit Demosthenen et Theophrastum[15]. Sunt certo et ignoti fontes quos non nominat e quibus exempli gratia apographum accusationis a Thessalo filio Cimonis delatae de mysteriis profanatis Vitae inseruit[16].
De morali descriptione
recensereOmnes vitae Plutarchi ad moralem investigationem et iudicium magis spectant quam ad historicam aut politicam. Cupiditatem in animo Alcibiadis dominantem ambitionem (τὸ φιλόνικον) fuisse existimabatː nam in omnibus rebus a pueritia primum locum obtinere cupiebat (τό φιλόπρωτον)[17]. Indolem eius non omnino malam fuisse testatur quod adulescens animum Socratis ad se advertisset[18] et eum invicem reverenter coleret[19]. Mox tamen ab adsentatorum multitudine corruptus, quamvis sui compos, multa vitia exhibuitː cum chamaeleonte eum comparabat Plutarchus[20] quia benevolentiae captandae causa mores eorum quibuscum vitam agebat imitari solebatː austerus et severus Spartae, magnificentia et luxuria effrenata apud Persas gaudebat. Ipsum tamen dissolutis moribus fuisse iudicabat[21]. Vitia demagogi in primis praebebatː insinceritatem (ἀναλήθης), dolositatem (ἀπάτη, κακοήθεια), versutiam (πανοῦργος), scurrilitatem (βωμολοχία)[22]. Pecunias turpiter et accipiebat et prodigebat[23]. Ex altera parte industrius, fortis, magnorum consiliorum capax et intelligens erat.
Summarium
recensereRes ipsa ita disposita estː
- De gente et decore corporis (1)
- De pueritia et educatione (2)
- De Socratis amore et adulescentia (3-7)
- De uxore et cane (8-9)
- De primis civilibus gestis (10)
- De Olympicis victoriis (11-12)
- De publicis consiliis et certamine cum Nicia (13-20)
- Alcibiades mysteriorum profanatorum accusatus et morte absens damnatus (21-22)
- Exsilium Spartae et apud Tissaphernem (23-25)
- Athenas revocatur et hostes plus quam semel vincit (26-34)
- De re a legato male gesta et altero exsilio (35-38)
- De morte (39)
- Comparatio moralis cum Coriolano, Coriolani vitae subiuncta (40-44)
Editiones
recensere- Collection des Universités de Franceː Robertus Flacelière et Aemilius Chambry (curatores), Vies. Tome III, Périclès-Fabius Maximus, Alcibiade-Coriolan, Parisiis, 1964. Textus Graecus, apparatus criticus, versio Francogallica, adnotationes.
- Vite parallele. Coriolano. Alcibiade : con il saggio 'Plutarco come lo leggeva Shakespeare' di John Dentonː introduzione e note di Maria Cesa ... di Luisa Prandi e contributi di Barbara Scardigli e Mario Manfredini. Milano, Rizzoli, 1993 (BUR. Classici greci e latini). Textus Graecus et versio Italiana cum commentario.
Notae
recensere- ↑ 32.2
- ↑ Non unicus fons eratː nam exempli gratia Selymbria capta (30.2-10) paucis verbis a Xenophonte memorata copiose a Plutarcho narratur.
- ↑ 21.1
- ↑ Περὶ τῶν μυστηρίων
- ↑ Κατὰ Ἀλκιβιάδου
- ↑ 3.2
- ↑ I.3.
- ↑ I.7 = Vespae 44-46. 16.3 = Ranae 1425 et 1432-1433
- ↑ 13.2 de Nicia
- ↑ 13.7
- ↑ 4.3 et 20.7.
- ↑ I.8
- ↑ 23.6
- ↑ 11.2 ex oda quadam Euripidi tributa et 23.6 = Orestes 129. Vide etiam I.5.
- ↑ 10.3
- ↑ 22.4.
- ↑ 2.1.
- ↑ IV.1 ː ὁ δὲ Σωκράτους ἔρως μέγα μαρτύριον ἦν τῆς πρὸς ἀρετὴν εὐφυΐας τοῦ παιδός, ἣν ἐμφαινομένην τῷ εἴδει καὶ διαλάμπουσαν ἐνορῶν, ... μὴ περιορᾶν ὥσπερ φυτὸν ἐν ἄνθει τὸν οἰκεῖον καρπὸν ἀποβάλλον καὶ διαφθεῖρον.
- ↑ IV.4
- ↑ 23.3-5ː Ἦν γὰρ ὥς φασι μία δεινότης αὕτη τῶν πολλῶν ἐν αὐτῷ καὶ μηχανὴ θήρας ἀνθρώπων, συνεξομοιοῦσθαι καὶ συνομοπαθεῖν τοῖς ἐπιτηδεύμασι καὶ ταῖς διαίταις, ὀξυτέρας τρεπομένῳ τροπὰς τοῦ χαμαιλέοντος = " Erat enim una ex multis eius artibus et ad homines alliciendos aucupium quod se studiis eorum ac victus rationi adsimulabat ipso chamaeleonte in mutanda forma celerior".
- ↑ 23.5
- ↑ Comparatio 41.1-2
- ↑ Comparatio 42.1
Plura legere si cupis
recensere- Timothy Duff, "Plato’s Symposium and Plutarch’s Alcibiades", in Symposium et Philanthropia in Plutarch, Classica Digitalia Vniversitatis Conimbrigensis, 2009ː 37-50
- Marc Domingo Gygax, "Plutarch on Alcibiades' Return to Athens", Mnemosyne, 2006ː 481–500
- Jean Hatzfeld, Alcibiade : Étude sur l'histoire d'Athènes à la fin du Ve siècle, Parisiis, PUF, 1940 Recensio critica
- Simon Verdegem, Plutarch's Life of Alcibiades : story, text and moralism, Leuven University Press, 2010. Nonnullae paginae apud Guglum librorum