Figura terminalis
Figura terminalis, vel terminus, in architectura classica est caput humanum protomeque lapidea quae columna quadrata deorsum decrescens continuat.[1]
Nomen a Termino, Romano finium limitumque deo, derivat. Haec imago, si Hermen, protectorem finium in cultura Graeca antiqua repraesentat, planitie basis genitalibus maribus altitudine propria interruptis, herma appellari potest. Facinus quidem Alcibiadis et suorum, cuius causa Socrates ad ultimum supplicio capitis affectus est, hermarum nocte Athenis desecratio fuit.
In templo Artemidis Ephesio, Domina Ephesia, quam Graeci Artemidem agnoscebant, erat dea multimammata in termino descrescente inclusa, ex quo prominebant eius pedes.[2]
In architectura et ornamentis pictis renascentiae Europaeae modisque classicis sequentibus, figurae terminales saepissime ponebantur. Quae minores deitates cum campis et vinetis et marginibus silvestribus adiunctas saepe repraesentant, praecipue Pan et faunas et Maenades, ac monilibus coronisque fructuum florumque adornari possunt.
Figurae terminales proprietates modi saeculi sexti decimi in supellecte ornamentisque sculptis maxime erant, qui exempla mannerismi Antverpiensis sunt. Caelaturae hunc modum per Germaniam et Angliam disseminabant.
Figurae terminales ut firmamenta mensarum vel ut candelabra adhibitae (Francogallice guéridon) proprietates modi Ludovici XIV in Francia, Terris Humilibus, et Anglia aetate baroca erant, deinde in supellecte Neopalladiana a Gulielmo Kent designata, et iterum in modo imperii Francici saeculo undevicensimo ineunte promulgato.[3]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Confer: "a Head of the Person to be represented, placed upon something like a Pedestal, or the Figura Terminalis, a Column of Stone, broad at Top, and tapering downwards" (Taylor 1755: 459).
- ↑ Vide imaginem in commentario de templo dicto.
- ↑ "Gueridon–definitio". Internet Antique Gazette.
Bibliographia
recensere- Harris, Cyril M. 1977. Illustrated Dictionary of Historic Architecture. Courier Dover Publications. ISBN 0486132110.
- Hersey, George L. 1988. The Lost Meaning of Classical Architecture. Cantabrigisea Massachusettae: MIT Press. ISBN 0262580896.
- Taylor, Iohn. 1755. Elements of the Civil Law. Cantabrigiae.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad terminos spectant. |
- Pair of terminal statuettes. Museum Metropolitanum.
- Terminus / Term / Terminal figure. (Index Architecturae Buffaloensis.