Andocides
Andocides (Graece Ἀνδοκίδης), Leogorae filius e demo Cydathena, fuit orator Atheniensis nobilis (440-390[1] a.C.n.), unus ex decem oratoribus Atticis, quorum vitas Plutarchus, vel potius pseudo-Plutarchus, descripsit. Saepius accusatus, ut ex ipsis eius orationibus constat,[2] et exilio multatus est, sed dexteritate sua semper in gratiam rediit. Patrem, quem prius sceleris suspicione asperserat, defendit[3].
Vita
recensereNobili[4] et antiquo[5] genere natus adulescens oligarchicis partibus favebat atque in hetaeria democratica instituta subvertere cupiente versabatur[6] tum cum sacrilegii anni 415 a.C.n. flagitio haesit. Nam Diocleides eum accusavit quod una cum sociis paene omnes Hermas in urbe disseminatos noctu mutilasset (τῆς τῶν Ἑρμῶν περικοπῆς). Igitur una cum cognatis in carcerem coniectus est nec mortem aliter effugere potuit quam si socios suos publice indicassetː ita enim impunitatem (ἄδεια) impetravit[7]. Nihilominus, Isotimidis decreto[8] iubente omnes qui sacrilegium confessi essent etiam si impunitatem impetrassent a templis et consecratis locis prohibendos esse, capitis deminutione (ἀτιμία) adfectus in exsilium profectus est. Multas regiones adiit (Italiam, Siciliam, Peloponnesum...) et potentes dynastas[9] antequam in insula Cypro consideret atque mercaturam ageret ubi regis Evagorae amicitiam sibi paravit[10]. Inter 411 et 408 bis frustra reditum petiit[11]. Tandem anno 403 amnestia omnium decreta post triginta tyrannos expulsos et populi reditum et ipse in patriam redire potuit. Iam anno 399 ab inimicis suis impietatis accusatus quod Eleusinis mysteriis (quibus initiatus erat) spreto Isotimidis decreto interfuisset, De Mysteriis orationem habuit et absolutus est. Corinthio bello anno 392/1 a.C.n. Spartam de pacis conditionibus legatus missus post reditum falsae legationis accusatus est et in exsilio reliquam vitam egisse putatur[12].
Opera non deperdita
recensereDuae orationes Andocidae sunt apologiae ab ipso apud iudices et in ecclesia pronuntiatae tum cum variis criminibus se purgare conabatur, tertia oratio deliberativa coram populo habita. Quarta apocrypha vulgo iudicatur.
- Περὶ τῶν μυστηρίων ("De Mysteriis") [1], oratio anno 399 a.C.n. habita coram iudicibus sacris mysteriis initiatis[13]. Andocides impietatis accusatur ( ἔνδειξις ἀσεβείας) a Cephisio et aliis inimicis inter quos eminebat Callias, vir potens et Andocidis adfinis, qui de matrimonio epicleri puellae cum oratore nostro certabat. Dicebant accusatores Andocidem nefas commisisse cum recentibus mysteriis interfuit quia ut qui sacrilegium olim confessus esset Isotimidis decreto ab omnibus sacris interdictus esset. Unam ex illis accusatoriis orationibus In Andocidem inscriptam in corpore operum Lysiacorum legere licet. Andocidis apologia tripertita estː primo de criminibus anni 415 a.C.n. respondet (11-70)ː negat quicquam ad se pertinere mysteria profanata et indignatur quod accusatores ipsum patrem se quaesitoribus indicasse dixerint[14]. De hermis mutilatis confitetur quidem nomina sontium nosse et indicasse ut patrique sibique ceterisque propinquis salutem praestaret sed quattuor tantum nomina addidisse eis quae iam nota erant et eorum qui iam ex urbe fugissent. Negat quicquam ipsum egisse. Secunda parte omnes leges et decreta quae ad causam pertinere possunt recenset, amnestiam anni 403 a.C.n. praecipue laudat tamquam Atheniensium sapientiae praestantissimum exemplum (71-91)[15]. Tertio privatas dissensiones explicat cur accusatores sibi infesti sint atque eum de medio tollere velint; varia insuper eorum facinora detegit (92-139). In peroratione beneficia sua et maiorum suorum erga populum memorat, misericordiae movendae causa.
- Περὶ τῆς ἑαυτοῦ καθόδου ("De Reditu"), oratio anno 409 aut 408 in ecclesia habita. Andocides plenam civitatem sibi restituendam populum rogat ut in patriam redire posset. Beneficia recentia extollitː lignum ad remos faciendos classi ad insulam Samum commoranti parvo pretio praestitit (11-12), frumentum ex insula Cypro Athenas advexit (19-20). Futura quoque beneficia promittit. Nec tamen quod petebat impetravitː multi enim ei adhuc irati erant (1-5).
- Περὶ τῆς πρὸς Λακεδαιμονίους εἰρήνης ("De Pace"), oratio circa 392 a.C.n. in ecclesia habita. Andocides qui bello Corinthio cum aliis legatis Spartam missus erat populum hortatur ad pacis condiciones a Lacedaemoniis propositas comprobandas. Contra spem res evenitː comperimus enim illos legatos Callistrato instigante falsae legationis accusatos in exsilium proficisci ante iudicium maluisse.
- Κατὰ Ἀλκιβιάδου ("Contra Alcibiadem", quae oratio a multis pseudepigrapha habetur). Haec oratio exercitatio rhetorica quarti saeculi a.C.n. fuisseplerumque existimatur nec ab Andocide pronuntiari aut scribi potuisse[16]. Nam ipsis auctoris verbis anno 416 a.C.n. coram populo habita est tum cum demagogus Hyperbolus ostracizatus est (2). Tum enim unus e tribus ostracizandus esse videbatur, sive Alcibiades sive Nicias sive ipse orator (quocirca Plutarchus hanc orationem Phaeaci tribuebat[17] in cuius ore sine dubio ponebatur)ː in fine tamen Alcibiades cum Nicia pactum icit et ambae factiones ostracismum in ipsum rei auctorem, hoc est Hyperbolum, reiecerunt[18]. Ipsa oratio in Alcibiadis vituperatione consistit cui orator tam privata vitia (ut adulteria multa et feminarum cupiditatem) quam publicam superbiam aequi iuris impatientem obiciebat.
Plutarchus[19] titulum prioris cuiusdam operis nobis servavit Πρὸς τοὺς ἑταίρους ("Ad hetaeros") in qua oratione Andocides comites oligarchos adversus populum incitasse videtur.
Andocides orator ex professione fuisse non videturː orationes pro se habebat cum necessarium erat. Quapropter eius orationes rhetoricis ornamentis carent atque simplicitate sese commendant. Quin etiam eius testimonium de rebus magni momenti historici pretiosum est.
Notae
recensere- ↑ Pavanetto: non 390, sed 385
- ↑ "ob Hermas dejectos, ob Cereris mysteria vulgata, ob reditum in templa" (Dobson). Cf. Plutarchus, Alcibiades 21. Thucydides VI.60-1.
- ↑ Siquidem Vitae (834d-e) et eius accusatoribus credimus. Nam ipse quidem rem omnino aliter narrabat.
- ↑ E gente Kerycum, Eupatridarum familia quae Ulixem et Hermam inter maiores suos numerare gloriabatur (Vita 834b-c et Hellanicus apud Plutarchum, Vita Alcibiadis 21.1). Ita Macedonum regem Archelaum inter paternos hospites numerabat (De Reditu 11).
- ↑ De Mysteriis 146-8.
- ↑ Plutarchus, Vita Themistoclis 77 et Vita Alcibiadis 21.2ː Ἐδόκει δὲ μισόδημος εἶναι καὶ ὀλιγαρχικὸς ὁ Ἀνδοκίδης.
- ↑ Thucydides VI.61. De Mysteriis 34-70. De reditu 7-8. Plutarchus, Vita Alcibiadis 21.
- ↑ De Mysteriis 71-2.
- ↑ Corpus Lysiacum, In Andocidem 6-7 et 48.
- ↑ De Mysteriis 1-10
- ↑ De Reditu 10-16.
- ↑ Philochorus in Didymi commentario ad Demosthenis Philippicas anno 1901 in papyro Aegyptiaco reperto (Loeb Classical Library p.488). Vita 835a.
- ↑ De Myst. 29-32 et Corpus Lysiacum, In Andocidem 50-4 (quia arcana mysteriorum profanis hominibus revelare nefas erat).
- ↑ Cf Vita 834e.
- ↑ Droysen (1873), Carawan (2002). Christopher J. Joyce, "The Athenian Amnesty and Scrutiny of 403", The Classical Quarterly, 2008ː 507-518.
- ↑ Non omnes consentiunt. De quo vide William D. Furley, "Andokides IV ('Against Alkibiades'): Fact or Fiction?", Hermes, 1989ː 138-156
- ↑ Vita Alcibiadis 13.
- ↑ Plutarchus, Vita Aristidis I.7 et Vita Niciae 11.
- ↑ Vita Themistoclis 32.
Fontes antiqui
recensere- Opera ipsius
- Lysias (pseudo), In Andocidem
- Thucydides VI.60-1
- Vitae decem oratorum Plutarchi inscriptae apud Remacle
Editiones
recensere- 1513ː editio princeps Aldina oratorum Atticorum
- 1575ː Henrici Stephani Oratorum veterum orationes, Genavae.
- Andocidis orationes, edidit F. Blass, Lipsiae, in aedibus B.G. Teubneri, 1871, editio orationum, cum praefatione, vita a Plutarcho scripta et argumenta brevia [2]
- Collection des Universités de Franceː Andocide, Discours, Parisiis, sumptibus Les Belles Lettres, G. Dalmeyda, 1930 (cum Francogallica translatione). Recensio critica
- Loeb Classical Library online
- ORATORES ATTICI, opera et studio Gulielmi Stephani Dobson, tomus primus Antiphon et Andocides, Londini, 1828 [3]
- Douglas MacDowell, Andokides. On the Mysteries. The Text edited with Introduction, Commentary and Appendices, Oxonii, 1962 Recensio critica
- Andocide, L'orazione De reditu. Introduzione e commento a cura di Umberto Albini, Florentiae, 1961 Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
- Andocide, De pace, introduzione e commento a cura de Umberto Albini, Florentiae, 1964 Recensio critica
- Contro Alcibiade, introd., testo critico, trad, e commento a cura di P. Cobetto Ghiggia, pref. e note critiche di S. Cataldi. (Studi e testi di storia antica ; n° 4) Pisae, 1995 Recensio critica
- Antiphontis et Andocidis Orationes, Recognoverunt, apparatu testimoniorum ornaverunt, adnotatione critica instruxerunt M. R. Dilts et D. J. Murphy, Oxonii, E typographeo Clarendoniano, 2018 Recensio critica
Plura legere si cupis
recensere- Olivier Aurenche, Les groupes d'Alcibiade, de Léogoras et de Teucros. Remarques sur la vie politique athénienne en 415 avant J.C., Lutetiae, Les Belles Lettres, 1974 Recensio critica
- Alan L. Boegehold, "Andokides and the Decree of Patrokleides", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 1990ː 149-162
- Mirko Canevaro et Edward M. Harris, "The Documents in Andocides' On the Mysteries", The Classical Quarterly, New Series, 2012ː 98-129
- Luciano Canfora, La lista di Andocide, Palermo, Selleria, 1998
- Edwin Carawan, "The Athenian Amnesty and the 'Scrutiny of the Laws'", The Journal of Hellenic Studies, 2002ː 1-23
- Georges Dalmeyda, "Les dénonciations et les aveux d'Andocide", Revue des Études Grecques, 1927ː 183-188
- Joannes Droysen, De Demophanti Patroclidis Tisameni populiscitis quae inserta sunt Andocidis orationi Περι μυστηριων, Berolini, 1873
- M. Edwards, Andocides in Narrators, Narratees, and Narratives in Ancient Greek Literature: Studies in Ancient Greek Narrative, Volume One, 2004ː 325-332
- William D. Furley, Andokides and the Herms. A Study of Crisis in Fifth-Century Athenian Religion, Londini, 1996 Recensio critica Altera recensio critica
- Renaud Gagné, "Mystery Inquisitors: Performance, Authority, and Sacrilege at Eleusis", Classical Antiquity, 2009ː 211-247
- Johann J. Hagen, Die Anklagen gegen Andokides : ein Rekonstruktionsversuch, Hamburgi, 2021 Recensio critica
- Juan Carlos Iglesias-Zoido, "Aproximación a la oratoria deliberativa en el paso del siglo V al IV a.C.: Andócides, Sobre la paz con los lacedemonios", Minerva, 1994ː 115-134
- George A. Kennedy, "The Oratory of Andocides", The American Journal of Philology, 1958ː 32-43
- Samuel Shipman Kingsbury, A rhetorical study of the style of Andocides, Baltimore, 1899
- Antonio López Eire, "Estilo y vida en el orador Andócides", Faventia, 1981ː 59-81
- J. L. Marr, "Andocides' Part in the Mysteries and Hermae Affairs 415 B. C.", The Classical Quarterly, 1971ː 326-338
- Anna Missiou, "The subversive oratory of Andokides : politics, ideology and decision-making in democratic Athens", Cambridge, 1992 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Morris H. Morgan, "Some Constructions in Andocides", Harvard Studies in Classical Philology, 1891ː 57-69
- Cletus Pavanetto, Graecarum litterarum institutiones, pars altera, sumptibus LAS, Romae, 1997 (ISBN:88-213-0361-6)
- Georges Perrot, "L’Éloquence politique et judiciaire à Athènes. IV. — Andocide, un Athénien déclassé", Revue des Deux Mondes, 1871ː 633-664.
- Concepción Piedrafita, La lengua del orador Andócides, Barcinone, 1996
- Pseudo-Plutarchus, "Vita Andocidis", in libello qui "Vita decem oratorum" nuncupatur [4].
- Paul Schubert, "Andocide et ses amis dans le discours Sur les Mystères", Revue des Études Grecques, 2013ː 371-389
- Wesley E. Thompson, "Andocides and Hellanicus", Transactions and Proceedings of the American Philological Association, 1967ː 483-490