Ostracismus (Graece ὀστρακισμός vel ἐξοστρακισμός, quod Cornelius Nepos "testularum suffragia"[1] aut "testarum suffragia"[2] Latine interpretabatur) in antiquis Graeciae democratiis fuit institutum quo populi concilium (ecclesia Athenis) viros quos nimis ambitiosos aut tyrannidem adfectare iudicabat, etiam si nihil mali fecissent, e civitate expellere et exsilio decem annorum Athenis, breviore aut longiore alibi, multare poterat. Ita enim aequalitatem civium inter se et veram democratiam tuendas esse existimabant.[3]

Testula Cimonis nomine inscripta.

De Clistheniana lege

recensere
 
Ostraca varia.

Athenis Clisthenes ultimo anno sexti saeculi post expulsos Pisistratidas hanc legem tulerat adversus tyrannorum adfines vel amicos. Primum quidem adversus tyrannorum propinquos hac lege usi sunt, mox tamen etiam homines optime de patria meriti (Aristides, Cimon, Themistocles, Periclis pater Xanthippus) ostracizati sunt quia potentiores videbantur quam ut sine aequi iuris periculo[4] manere possent. Non ultra quintum saeculum viguit illa lexː nam Hyperbolus anno 416 a.C.n. omnium ultimus ostracizatus creditur[5]. Tum enim factionum duces adversarios ita de medio tollere solebant[6] . Nemo ignavus aut socors aut egens umquam ostracizabatur praeter fortasse illum Hyperbolum[7]. Qui ostracizati erant in alia civitate habitare debebant nec Athenas ante decem annos redire eis licebat sed eorum bona non publicabantur, quod si damnati essent eis accidisset. Plutarchus ostracismum non poenam fuisse sed incruentam satisfactionem invidiae et odio populari datam existimabat[8]. Cum autem Xerxes Graeciam invadit Athenienses ostracizatos exsules revocaverunt, in quibus fuerat Aristides.

Vocabulum e testulis in quibus nomen ostracizandi viri inscribebant (Graece ostrakon) ductum est. Sex milia suffragiorum necessaria fuisse videntur[9]. Primum ecclesia fiebat an populus illo anno ostraca ferre vellet. Si ita opinati essent populus iterum convocabatur et quodcumque nomen vellet unusquisque ostraco suo inscribebat.

  1. Themistocles 8.1.
  2. Cimon 3.
  3. Aristoteles, Politica, III.13.15-25 et V.3.3.
  4. Plutarchus, Themistocles 53ː οὓς ᾤοντο τῇ δυνάμει βαρεῖς καὶ πρὸς ἰσότητα δημοκρατικὴν ἀσυμμέτρους εἶναι.
  5. Plutarchus, Aristides 7 et Alcibiades XIII.4-9. Thucydides VIII.73.3. Cuniberti (G.), Iperbolo ateniese infame. (Istituto Italiano per gli Studi Storici, 45), Napoli, 2000 Recensio critica. Arlette Roobaert, "L'apport des ostraka à l'étude de l'ostracisme d'Hyperbolos", L'Antiquité Classique, 1967ː 524-535
  6. Aristoteles, Politica III.13.23.
  7. Tres versus poetae comici Platonis ita opinantes apud Plutarchum (Vita Niciae et Vita Alcibiadis) servati sunt.
  8. Vita Themistoclis 53ː Κόλασις γὰρ οὐκ ἦν ὁ ἐξοστρακισμός, ἀλλὰ παραμυθία φθόνου καὶ κουφισμὸς ἡδομένου τῷ ταπεινοῦν τοὺς ὑπερέχοντας καὶ τὴν δυσμένειαν εἰς ταύτην τὴν ἀτιμίαν ἀποπνέοντος et Aristides 7ː Μοχθηρίας γὰρ οὐκ ἦν κόλασις ὁ ἐξοστρακισμός, ἀλλ᾽ ἐκαλεῖτο μὲν δι᾽ εὐπρέπειαν ὄγκου καὶ δυνάμεως βαρυτέρας ταπείνωσις καὶ κόλουσις, ἦν δὲ φθόνου παραμυθία φιλάνθρωπος, εἰς ἀνήκεστον οὐδέν, ἀλλ᾽ εἰς μετάστασιν ἐτῶν δέκα τὴν πρὸς τὸ λυποῦν ἀπερειδομένου δυσμένειαν
  9. Plutarchus, Aristides 7.6. Confer hanc legem apud Demosthenem, In Timocratem 59ː μηδὲ νόμον ἐξεῖναι ἐπ᾽ ἀνδρὶ θεῖναι, ἐὰν μὴ τὸν αὐτὸν ἐπὶ πᾶσιν Ἀθηναίοις τιθῇ ἐὰν μὴ ψηφισαμένων μὴ ἔλαττον ἑξακισχιλίων οἷς ἂν δόξῃ κρύβδην ψηφιζομένοις, et Andocidem, De Mysteriis 87 legendam.
 
Ostraca Athenis inventa, in quibus nomen Themistoclis legitur

Nexus interni

Plura legere si cupis

recensere