Testa
Testa est pars de vase fictili fracta, ollae fictilis fragmentum. Ex testis, quamquam fictilium fragmenta sunt, magna utilitas est archaeologis, qui iisdem aetatem situs rerum inventarum definire possunt. Saepe etiam inscriptionem imaginemve quandam aut signum figuli habent, quae scientiam rerum antiquarum augent.
De usu testarum
recensereTemporibus antiquis testae vel testulae ad conficiendos commentarios adnotatu dignos adhibitae sunt. Ex Diogene Laertio cognovimus Cleanthem, philosophum Stoicum, Zenonis praeceptoris sui dictata inscripsisse testis fictilibus et boum scapulis, quod ad chartam emendam pecuniam non haberet.[1] Notissimum est Athenienses testis vel, ut dicebant, ostracis usos esse in suffragiis, quae ostracismum vocabant.[2] Itaque dixit Cornelius Nepos Themistoclem testularum suffragiis e civitate eiectum esse.[3]
Testa, quippe quae plana sit, etiam tegulam significat.[4] Itaque testae etiam ad pavimenta substernenda adhibebantur.[5] Calefactae picataeque testae etiam ad doliorum odorem taetrum demendum adhibebantur.[6] Martialis autem dicit se mensam suam vacillantem testa fulcire.[7]
De ludis testarum
recensereTestae etiam in ludis oblectatoriis exercitae sunt. Una est TESTAE CONVERSIO (ὀστράκου περιστροφή), qui ludus a Platone obiter memoratur et ab Iulio Polluce hoc modo describitur:[8]
Ὀστρακίνδα δέ, ὅταν γραμμὴν ἑλκύσαντες οἱ παῖδες ἐν μέσῳ καὶ διανεμηθέντες, ἑκατέρα μερὶς ἡ μὲν τὸ ἔξω τοῦ ὀστράκου πρὸς αὑτῆς εἶναι νομίζουσα ἡ δὲ τὸ ἔνδον, ἀφέντος τινὸς κατὰ τῆς γραμμῆς τὸ ὄστρακον, ὁπότερον ἂν μέρος ὑπερφανῇ, οἱ μὲν ἐκείνῳ προσήκοντες διώκωσιν, οἱ δʹ ἄλλοι φεύγωσιν ὑποστραφέντες· [...] ὁ μὲν τοίνυν ληφθεὶς τῶν φευγόντων, "ὄνος" οὗτος κάθηται· ὁ δὲ ῥίπτων τὸ ὄστρακον ἐπιλέγει "νὺξ ἡμέρα"· τὸ γὰρ ἔνδοθεν αὐτοῦ μέρος καταλήλιπται πίττῃ καὶ τῇ νυκτὶ ἐπιπεφήμισται. | Testae conversio est, cum pueri, lineam in medio ducentes, in duas dividuntur factiones, quarum altera "extra testam", altera autem "intra" esse dicitur. Itaque testa a quopiam ad lineam missa, utra pars superior exstiterit, ad eam pertinentes insecutores fiunt, alteri invicem in fugam se convertunt. [...] Qui e fugientibus captus erit, is considet "asinus" et testam iaciens "nox dies" dicit; namque interior testae pars pice sublita noctem ominatur. |
Alia ars ludicra etiam hodie grata TESTARUM SUBSULTUS est, qui in sollertibus testarum sive lapidum teretium in mare iaculationibus consistit. Quo crebrius testa, priusquam submergeretur, subsiluerit de summa aqua, eo prosperior erit iactus. Qui ludus ab Iulio Polluce et a Minucio Felice describitur.[9]
Tête (etc.) a testa
recensereTesta synecdochice vile vas vinarium[10] aut coquinarium[11] singificare potest. In sermone vulgari caput et calvaria testa appellari coeptum est, unde Fr. tête, Hisp. et It. testa. Causae huius mutationis semanticae in ambiguo fuerunt. Quam mutationem ideo factam esse, quod certi homines certis temporibus calvaria hominis uterentur vase potorio, putare videtur Leumann (1977: 269), qui testem profert Antoninum Placentinum: "Vidi testam de homine inclusam in locello aureo ..., in qua multi pro benedictione bibebant aquam. et ego bibi."[12] Sed non est necesse mutationem semanticam hoc usu calvariae fundare, nam satis est calvariam et testam certa quadam formae similitudine coniunctas esse. Utique ceteri loci a Leumann prolati non necessario ad usum potorium referri videntur, sicut Auson., epigr. 72 "Abiecta in triviis inhumati glabra iacebat / testa hominis, nudum iam cute calvitium"; Prudent., Peristeph. 10.761-763 "Comam cutemque verticis revulserat / a fronte tortor, nuda testa ut tegmine / cervicem adusque dehonestaret caput."
De testis animalium testaceorum
recensereTesta per translationem operimentum significat animalium testaceorum, sicut cochlearum,[13] muricum,[14] ostrearum,[15] vel, in biologia hodierna, praesertim organismorum unicellularium, ut puta foraminiferorum vel nonnullarum algarum.[16]
Testae quorundam molluscorum vice crotalorum fungebantur, ut dixit Iuvenalis mores detrimentosos helluonum opponens moribus maiorum, qui modum natura statutum retinuisse credebantur:[17]
- non capit has nugas humilis domus. audiat ille
- testarum crepitus cum verbis. . . .
Id est, audiat helluo testarum inter se collisarum (= crotalorum) crepitus. Nero plausus genus invenisse fertur, quam testam appellabat.[18]
Notae
recensere- ↑ Vit. 7.174
- ↑ Forsdyke 2005
- ↑ Themistocles 8.1; cf. Aristides 1.2
- ↑ Cic., dom. 61
- ↑ Cato, agr. 18.7; Varro, rust. 2.3.6; Vitr., arch. 7.1.3
- ↑ Cato, agr. 110
- ↑ epigr. 2.43
- ↑ Plato, pol. 521c; Pollux, onom., 9.111-112; Latine reddidit Neander.
- ↑ Pollux, onom. 9.119; Minucius Felix, Oct. 3
- ↑ Hor., ep. 1.2.70; Mart., epigr. 3.58.7; Amm., gest. 22.4.6
- ↑ Mart., epigr. 13.7.1
- ↑ Ant.Plac., Itin. 22
- ↑ Plin., nat. 30.66
- ↑ Plin., nat. 32.84
- ↑ Plin., nat. 32.60
- ↑ Ernestus Haeckel (1861), De Rhizopodum finibus et ordinibus dissertatio (Berolini). [Textus].
- ↑ Iuvenalis Saturae. 11.171–172.
- ↑ Suetonius, Nero 20.3: "Qui divisi in factiones plausuum genera condiscerent—bombos et imbrices et testas vocabant—operamque navarent cantanti sibi."
Bibliographia
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Testa spectant. |
- Forsdyke, Sara (2005) Exile, Ostracism, and Democracy. The Politics of Expulsion in Ancient Greece. Princeton: PUP.
- Leumann, Manu (1977) Lateinische Laut- und Formenlehre. München: Beck.