Cleanthes
Cleanthes, Phaniae filius Assius, fuit philosophus stoicus, discipulus et successor Zenonis, namque ab anno 262, Zenone defuncto, huius scholae praefuit.
De vita Cleanthis
recensereCorpore Cleanthes fuit robusto primoque pugil exstitit.[1] Athenas deinde profectus fertur quattuor tantum drachmas habuisse. Cum Athenis non haberet unde se alere posset, nocturnam sibi mercedem meruit in hortis aquam hauriendo — qua re Phreantles (Φρεάντλης "Puteohausor") ioco appellatus est — interdiu autem apud Zenonem operam studiis philosophicis navavit. Cum satis non haberet pecuniae, qua chartas emere posset, consueverat ea, quae a Zenone audierat, in testis boumque scapulis inscribere. Philosophandi studio re vera tantam consecutus est praestantiam, ut optimos, sicut Chrysippum, haberet discipulos. Etiam Antigonum, regem Macedonum, docuit. Zenone mortuo scholae regimen suscepit paene septuaginta annos natus.
Cleanthem diem supremum hoc modo obisse aiunt.[2] Tumuit ac putruit illi gingiva. Medicorum iussu biduum cibo abstinuit, quo facto tantum convaluit, ut omnia consueta illi edenda permitterentur, sed etiamtunc cibo abstinere perrexit dicens tam confectum se iam vitae cursum paene confecisse. Ita vita defunctus est paene centum annos natus.
De philosophia Cleanthea
recensereEtsi quinquaginta fere opera composuerit Cleanthes, quae scripsit perpaucis fragmentis nobis defluxerunt nec satis lucide patefaciunt quid de philosophia senserit quibusve praeceptis a Zenone et Chrysippo distulerit. In decretis Zenonis praeceptoris permansisse videtur, singula quaedam tamen novo pondere adaugens, nam constat Cleanthem Zenone fuisse religiosiorem hominem. Itaque logon ab Heraclito prolatum Zenoneque probatum in ideam assimulavit Iovis, quem precatus sapientiam ignorantiaeque liberationem rogabat.[3] Iovem autem interpretatus est vim mundum informantem, cuius voluntati omnes et omnia parent, seu volunt seu nolunt. Ad summam dixit Seneca versu, quem tetrasticho cuidam Cleanthis (SVF I 527 = p. 230 Stoici Antichi [apud Epicteti manualem § 53]) a se Latine converso subtexuit: Ducunt volentem fata, nolentem trahunt:[4]
Duc, o parens celsique dominator poli, | ἄγου δέ μ', ὦ Ζεῦ, καὶ σύ γ' ἡ πεπρωμένη, |
quocumque placuit: nulla parendi mora est. | ὅποι ποθ' ὑμῖν εἰμι διατεταγμένος, |
Adsum impiger. Fac nolle, comitabor gemens, | ὡς ἕψομαί γ' ἄοκνος· ἢν δέ γε μὴ θέλω, |
malusque patiar, facere quod licuit bono. | κακὸς γενόμενος, οὐδὲν ἧττον ἕψομαι. |
Ducunt volentem fata, nolentem trahunt. | - |
Magis de theologia vel religione Cleanthis philosophica patefit e fragmento apud Stobaeum conservato, quod Hymnus in Iovem appellari solet. Quo hymno sensus ferme pantheistici exponuntur atque in religionem convertuntur, quae fines theologiae Stoicae transgressa locum experientiae dat spirituali.[5] Cleanthes etiam affirmabat exsistentiam dei supremi necessariam esse.[6]
Actiones Iovis ex eo manifestantur, quod sol et fulmen efficiunt.[7]
Notae
recensere- ↑ Diogenes Laërtius (Vitae philosophorum 7.168-173) satis multis videtur narratiunculis probare velle Cleanthem corpore quidem robusto, ingenio autem tardiore fuisse. At quicquid tarditatis Cleanthi fuerit ingenio, id certe pertinaciae virtute compensavit.
- ↑ Diogenes Laërtius, Vitae philosophorum 7.176.
- ↑ Logos seu Ratio ut deus elatus a Cicerone repudiari videtur, namque in opere, quod de natura deorum scripsit, haec ore Vellei usus profert: Cleanthes autem ... tum ipsum mundum deum dicit esse, tum totius naturae menti atque animo tribuit hoc nomen, tum ultimum et altissimum atque undique circumfusum et extremum omnia cingentem atque conplexum ardorem, qui aether nominetur, certissimum deum iudicat; idemque quasi delirans in his libris, quos scripsit contra voluptatem, tum fingit formam quandam et speciem deorum, tum divinitatem omnem tribuit astris, tum nihil ratione censet esse divinius. Ita fit, ut deus ille, quem mente noscimus atque in animi notione tamquam in vestigio volumus reponere, nusquam prorsus appareat (ND 1.37).
- ↑ Translatio a Seneca facta (Epistulae ad Lucilium 107.11) admodum libera esse videtur, sed ipse se Ciceronis aemulum largiter laudat. De fonte huius versus additi ambigitur; v. Marcovich (1959).
- ↑ Thom (2005); Huttunen & Kiilunen (2006).
- ↑ De hoc argumento disserit Gelinas (2006).
- ↑ Cicero (De natura deorum 2.40-41) facit Lucilium referentem, quid Cleanthes de ignea potentia solis cogitaverit ac dixerit: Atque ea quidem tota esse ignea duorum sensuum testimonio confirmari Cleanthes putat, tactus et oculorum. nam solis calor et candor inlustrior est quam ullius ignis, quippe qui inmenso mundo tam longe lateque conluceat, et is eius tactus est, non ut tepefaciat solum, sed etiam saepe comburat, quorum neutrum faceret, nisi esset igneus. "ergo" inquit "cum sol igneus sit Oceanique alatur umoribus" (quia nullus ignis sine pastu aliquo possit permanere) "necesse est aut ei similis sit igni, quem adhibemus ad usum atque victum, aut ei, qui corporibus animantium continetur. atqui hic noster ignis, quem usus vitae requirit, confector est et consumptor omnium idemque, quocumque invasit, cuncta disturbat ac dissipat; contra ille corporeus vitalis et salutaris omnia conservat, alit, auget, sustinet sensuque adficit." negat ergo esse dubium horum ignium sol utri similis sit, cum is quoque efficiat, ut omnia floreant et in suo quaeque genere pubescant, quare, cum solis ignis similis eorum ignium sit, qui sunt in corporibus animantium, solem quoque animantem esse oportet, et quidem reliqua astra, quae oriantur in ardore caelesti, qui aether vel caelum nominatur.
Editiones (et commentarii)
recensere- Cleanthes' Hymn to Zeus. Text, translation, and commentary by Johan C. Thom. Tübingen, Mohr Siebeck, 2005. (Studien und Texte zu Antike und Christentum, 33.)
- Stoici antichi. Tutti i frammenti raccolti da Hans von Arnim. Introduzione, traduzione, note e apparati a cura di Roberto Radice. Milano, Rusconi, 1998.
- SVF = Stoicorum veterum fragmenta collegit Ioannes ab Arnim. Lipsiae, in aedibus B.G.Teubneri 1903-1905.
Bibliographia
recensere- Gelinas, Luke (2006) The Stoic Argument Ex Gradibus Entium. Phronesis 51, 49-73.
- Huttunen, Niko & Kiilunen, Jarmo (2006) Kleantheen hymni Zeukselle: Johdanto, käännökset, selitykset ja suhde Raamattuun. Teologinen aikakauskirja 2/2006, 149-
- Marcovich, Miroslav (1959) On the origin of Seneca's Ducunt volentem fata, nolentem trahunt. Classical Philology 54, 119-121.
- Salles, Ricardo (2005) Ἐκπύρωσις and the goodness of god in Cleanthes. Phronesis 50, 56-78.
- Thom, Johan Carl (1998) The problem of evil in Cleanthes' Hymn to Zeus. Acta Classica 41, 45-57.
- Thom, Johan Carl (2005) Doing justice to Zeus. On texts and commentaries. Acta Classica 48, 1-21.
- Verbeke, Gérard (1949) Kleanthes van Assos. Brussel, Paleis der Academiën. (Verhandelingen van de Koninklijke Vlaamse Academie voor Wetenschappen, Klasse der Letteren, XI: 9.)