Res gestae est opus Ammiani Marcellini saeculo IV exeunte Latine scriptum, quod res gestas Romanas inter annos 96 et 378 tractat. Libri ab I ad XIII huius operis deperditi sunt; libri qui supersunt gesta annorum ab 353 ad 378 narrant. Fragmenta nonnulla e libris deperditis in opere Blondi Flavii, titulo Italia illustrata, servantur.

Epitome Rerum gestarum libri

recensere
  • Liber XIV: De Gallo Caesare tractatur, de eius saevitia et morte iussu Augusti Constanti. Etiam excursus de Isauris, Saracenis Alamannisque exponuntur et vitia Romanorum vituperantur.
  • Liber XV: Augustus Constantius in Alamannos bellum gerit. Magister peditum Silvanus potestatem Augusteam usurpat et per insidias quibus Ammianus quoque interfuit occiditur. Iulianus Caesar creatus est a Constantio.
  • Liber XVI: Bella a Iuliano victa exponuntur in Alamannos, praecipue victoria apud Argentoratum.
  • Liber XVII: Plures res bellicae a Iuliano gestae narrantur. Etiam de victoriis Augusti Constantii exponitur et de pace cum Persis frustra temptata.
  • Liber XVIII: Rex Persarum Sapor Mesopotamiam Romanam aggreditur et Ammianus miles itinera sua narrat.
  • Liber XIX: Amidam urbem Sapor obsidit et capit. Inter defensores etiam Ammianus est, qui ab urbe capta fugit.
  • Liber XX: Ursicinus magister equitum, sub quo Ammianus meruerat, titulo suo discingitur. Iulianus Lutetiae a militibus suis Augustus appellatur, sed Constantius litteris titulum Augusti deponere Iulianum iubet, dum Sapor plures urbes Mesopotamias expugnat.
  • Liber XXI: Dum belllum inter Iulianum et Constantium paratur, Constantius morbo moritur.
  • Liber XXII: Iulianus solus Augustus cultum deorum qui clam antea colebat nunc palam profitetur. Aliquae res a Iuliano Augusto gestae narrantur, qui bellum in Persas parat.
  • Liber XXIII: Iter Iuliani contra Persas. Hierosolymae templum Iulianus restaurare frustra conatur. Descriptio machinarum militarium et regionum Mesopotamiae.
  • Liber XXIV: Quamquam oppida Persa et castella aliquot Iulianus cum exercito expugnat, a Ctesiphontis urbis Persarum capitalis obsidione is deterretur et iter revertit.
  • Liber XXV: Persae Romanos fugientes persequuntur et Iulianus in proeliis vulneratus moritur. Iovianus Augustus creatus est, qui pace ignobili cum Sapore facta subito etiam moritur.
  • Liber XXVI: Valentinianus Augustus creatus est et postea Valentem fratrem Augustum consortem constituit. Procopius Oriente res novas molitur, sed a suis denique desertus et traditus est ut poenam capitalem susciperet.
  • Liber XXVII: De bellis variis Romanorum in Alamannos, Gothos, gentes Britanniae et Africae tractatur. Descriptio provinciarum Thraciae. Gratianus puer Augustus a Valentiniano creatus est.
  • Liber XXVIII: Pugnae plures Romanorum narrantur.
  • Liber XXIX: Theodorus notarius quidam potestatem usurpare conatur sed maiestatis accusatus necatur. Saevitia Valentiniani in iuribus narratur, dum Theodosius magister equitum variis bellis vincit.
  • Liber XXX: Romani et Persae de Armenia disputant. Valentinianus cum Alamannis pacem tandem facit et bellum gerens in Illyrico subito exstinguitur. Valentinianus Valentiniani iunior filius Augustus a exercito suo factus est.
  • Liber XXXI: Gens Hunorum, quorum mores descriptae sunt, Gothos invadunt ac suis sedibus expellunt ut Gothi in territorium Romanum Thraciae accipi petunt, quod bellum denique fert. Valens Augustus apud Hadrianopolim cum Gothis pugnat, ubi Romanus exercitus victus est et Valens occiditur.

Editiones

recensere
  • Ammiani Marcellini rerum gestarum qui de XXXI supersunt libri XVIII ex MS. codicibus emendati ab Henrico Valesio, et annotationibus illustrati. Adjecta sunt excerpta de gestis Constantini nondum edita. Parisiis: apud Ioannem Camusat, 1636 (Editio princeps)
  • Ammianus Marcellinus, Römische Geschichte. Latine et Germanice cum commentario W. Seyfarth. 4 tomi. Akademie-Verlag, Berolini 1968-1971. (Latine, Theodisce)
  • Rerum gestarum libri qui supersunt ed. Wolfgang Seyfarth. Leipzig: Teubner, 1978. 2 voll. (Bibliotheca Teubneriana) (Latine)
  • Ammianus Marcellinus ed. et interpr. J. C. Rolfe. Cambridge: Harvard University Press, 1935-1940. (Loeb Classical Library) (Latine, Anglice)
  • Ammianus Marcellinus, The Later Roman Empire (AD 354-378) interpr. Walter Hamilton. 1986. (Penguin Classics) (Anglice) (versio bona sed imperfecta)
  • Ammianus Marcellinus, Das römische Weltreich vor dem Untergang interpr. Otto Veh cum commentario Gerhard Wirth. Artemis-Verlag, München – Zürich 1974, ISBN 3-7608-3514-7. (Theodisce)

Bibliographia

recensere
  • Timothy D. Barnes, Ammianus Marcellinus and the Representation of Historical Reality (Cornell Studies in Classical Philology). Ithaca, NY: Cornell University Press, 1998 (hardcover, ISBN 0-8014-3526-9).
  • Alan Cameron, "Biondo's Ammianus: Constantius and Hormisdas at Rome" in Harvard Studies in Classical Philology vol. 92 (1989) pp. 423-436.
  • R. Cappelletto, Recuperi Ammianei da Biondo Flavio. Romae, 1983.
  • R. Cappelletto, "Passi nuovi di Ammiano in Biondo Flavio" in Atene e Roma n.s. vol. 30 (1985) pp. 66-71.
  • Charles Upson Clark, The Text Tradition of Ammianus Marcellinus. Ph.D. Diss. Yale: 1904.
  • Gary A Crump, Ammianus Marcellinus as a military historian Steiner, 1975, ISBN 3515019847.
  • J. den Boeft, D. den Hengst et H. C. Teitler, edd., Cognitio Gestorum – The Historiographic Art of Ammianus Marcellinus. Amsterdam – New York 1992.
  • J. den Boeft, J. W. Drijvers, D. den Hengst, H. C. Teitler: Ammianus after Julian. The Reign of Valentinian and Valens in Books 26–31 of the Res Gestae (Mnemosyne Supplementa 289). Brill, Leiden 2007.
  • Jan den Boeft, Daniel den Hengst, Hans C. Teitler, Jan Willem Drijvers, Philological and historical commentary on Ammianus Marcellinus. Groningen 1991 sqq.
  • Jan Drijvers, David Hunt, edd., The Late Roman World and its Historian Routledge, 1999, ISBN 041520271X.
  • Henricus Ehrismann, De temporum et modorum usu Ammianeo : ad summos in philosophia honores ab amplissimo philosophorum Ordine Academiae Wilhelmae Argentinensis rite impetrandos, Argentinae, Truebner, 1886
  • J. Matthews, The Roman Empire of Ammianus. Johns Hopkins University Press, 1989.
  • Henry Thompson Rowell, Ammianus Marcellinus, soldier-historian of the late Roman Empire University of Cincinnati, 1964.
  • Guy Sabbah, La Méthode d'Ammien Marcellin. Paris: Les Belles Lettres, 1978.
  • Robin Seager, Ammianus Marcellinus: Seven Studies in His Language and Thought Univ of Missouri Pr, 1986, ISBN 0826204953.
  • E. A. Thompson, The Historical Work of Ammianus Marcellinus. London: Cambridge University Press, 1947.
  • Frank Wittchow, Exemplarisches Erzählen bei Ammanius Marcellinus – Episode, Exemplum, Anekdote. Saur, München-Leipzig 2001, ISBN 3-598-77693-4.

Nexus externi

recensere