Sapor II, Persice شاپور Šāpūr, natus 309, mortuus 379, fuit monarcha Persarum a nativitate usque ad obitum (coronatus enim est dum in ventre matris manet), familiae Sassanidarum rex nonus. Contra Romanos aliosque inimicos multos pugnavit. Princeps Iulianus Romanorum, qui expeditionem contra eum anno 363 conduxit, proelio interfectus est. Rex Arsaces II Armenorum ab eodem captus et incarceratus mortem sibi intulit.

Wikidata Sapor II
Res apud Vicidata repertae:
Sapor II: imago
Sapor II: imago
Nativitas: 309; Firuzabad
Obitus: 379; Bishapur
Patria: Regnum Sassanidarum

Familia

Genitores: Hormisdas II; Ifra Hormizd
Proles: Hormizdoukt, Sapor III, Zruanduxt, Saint Govdelaas
Familia: Sassanidae

Vide etiam paginam discretivam: Sapor (discretiva)

Rex Sapor II cervorum venator. Patella in Museo Britannico servata

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Store norske leksikon