Blondus Flavius, Italia illustrata (editio prima, 1474): pagina prima manu tincta (Bibliotheca universitatis Glasguensis)

Italia illustrata est opus geographicum et historicum de urbibus et regionibus Italiae, Latine a Blondo Flavio Forliviensis compositum. Quod opus suadente Alphonso magnanimo Aragonum rege inceptum, inter annos 1447 et 1453 magna parte scriptum, papa Nicolao V dicatum, non ante 1474, auctore iam mortuo, curante filio Caspare Blondo editum est. Versio Italiana anno 1543, interprete "Lucio Fauno" i.e. Ioanne Tarcaniota, divulgatum est.

"Regio octava Venetiae incipit foelicissime": paginae ex editione 1481/2 monstratae, annotationibus manu coaeva scriptis (Sotheby's)

Italia illustrata in libros octo divisum est, descriptionem comprehendens quae in regiones quattuordecim digeritur, videlicet:

"Lucaniam, Salentinos, Calabros et Brutios", quas in primis verbis libri septimi aggrediri promisit, nihilominus omisit. Neque Pedemontium neque insulas Corsicam, Sardiniam, Siciliam sub nomine Italiae comprehendit.

BibliographiaRecensere

Editiones et versiones antiquiores
  Si plus cognoscere vis, vide Blondus Flavius#Bibliographia
Editiones et versiones recentes
  • Catherine J. Castner, ed. et interpr., Biondo Flavio’s Italia Illustrata. 2 voll. Binghampton Novi Eboraci, 2005-2010
  • Paolo Pontari, ed., Blondus Flavius: Italia illustrata. 2 voll. Romae, 2011-2014 (Edizione nazionale delle opere di Biondo Flavio, 4/1, 4/2)
  • Jeffrey A. White, ed. et interpr., Biondo Flavio: Italy Illuminated. 2 voll. Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Press, 2005-2016
De opere
  • Johann Clemens Husslein, Flavio Biondo als Geograph des Frühhumanismus. Würzburg: Stürtz, 1901
  • Ottavio Clavuot, Biondos «Italia Illustrata» — Summa oder Neuschopfung? Uber die Arbeitsmethoden eines Humanisten. Tubingae, 1990 (Bibliothek des Deutschen Historischen Instituts in Rom, 69)
De fontibus
  • Alan Cameron, "Biondo's Ammianus: Constantius and Hormisdas at Rome" in Harvard Studies in Classical Philology vol. 92 (1989) pp. 423-436
  • R. Cappelletto, Recuperi Ammianei da Biondo Flavio. Romae, 1983
  • R. Cappelletto, "Passi nuovi di Ammiano in Biondo Flavio" in Atene e Roma n.s. vol. 30 (1985) pp. 66-71
De textu
  • Augusto Campana, "Passi inediti dell'Italia illustrata di Biondo Flavio" in Rinascita vol. 1 (1938) pp. 91-97
  • G. Granata, La vicenda editoriale dell'Italia illustrata di Flavio Biondo. Pisis, 1997
  • C. M. Lucarini, "La tradizione manoscritta dell'Italia illustrata di Biondo Flavio" in Giornale italiano di filologia vol. 55 (2003) pp. 59-80
  • C. M. Lucarini, Paolo Pontari, "Nuovi passi inediti dell'Italia illustrata di Biondo Flavio" in Rinascimento n.s. vol. 42 (2001) pp. 225-257, cf. vol. 43 (2003) pp. 357-415
  • Jeffrey A. White, "Towards a critical edition of Biondo Flavio's Italia illustrata: a survey and an evaluation of the mss." in Umanesimo a Roma nel Quattrocento (Novi Eboraci, 1984) pp. 267-293

Nexus interni

  • {{Blondus II}} (formula pro citationibus bibliographicis huius operis)