Blondus Flavius Forliviensis,[1] vulgo Biondo Flavio vel Biondo da Forlì[2] (natus anno 1392; anno 1463 mortuus) fuit rerum gestarum scriptor, inter conditores scientiae archaeologicae reputatus, atque secretarius pontificalis. Opera eius, in quibus de historia geographiaque Italiae disseruit, post mortem edita sunt.

Wikidata Blondus Flavius
Res apud Vicidata repertae:
Blondus Flavius: imago
Blondus Flavius: imago
Nativitas: 1388, 1392, 1392; Forum Livii
Obitus: 4 Iunii 1463; Roma

Fori Livii natus, mense aut Novembri aut Decembri 1392, Cremonae ut videtur eruditus est, praeceptore Ioanne Balistario.[3] Veronae anno 1420 Guarinum cognovit. Mediolanum (ubi urbis nativae legatus morabat) anno 1422 ipse primus, si verbis suis credimus, Brutum librum Ciceronianum e codice Laudensi rescripsit et exemplaria manu scripta ad Guarinum Veronensem Leonardumque Iustinianum misit.[4] Secretarius meruit magistratui Veneto Francisco Barbaro(it) Vicetiae et Bergami annis 1425 et 1430, futuro duce Veneto Petro Lauredano(it) Brixiae ab 1427, annis insequentibus Dominico Capranicae episcopo Firmano cardinalique futuro et Ioanni Vitellensi(it) mercennario archiepiscopoque Florentino futuro.[5] Ab anno 1433, Romae habitans, a secretis operam dedit iuxta papam Eugenium IV quem in exsilium Ferrariam et Florentiam secutus est, deinde iuxta Nicolaum V, Callixtum III, Pium II.

Blondi Flavii sepulcrum in Ecclesia Sanctae Mariae in Aracoeli, Romae

Eisdem annis opera erudita Latina componebat, quorum primum brevissimumque fuit epistula, anno 1435 scripta Leonardoque Aretino dicata, quae hodie "De verbis Romanae locutionis" intitulari solet, ubi de origine sermonis vernaculi Italici queritur. Hoc opusculum, anno 1471 paucis exemplaribus proditurus, non ante 1890 rursus impressum erit. Ab anno 1439 magnum opus historicum scribere incepit, res in Italia ab anno 410 usque in 1441 gestas comprehendens, quod titulo Historiarum ab inclinatione Romanorum imperii in decades tres, in libris triginta et unum divisum, anno 1483 primum, saepe annis insequentibus editum erit. Secuta sunt duo opera topographica et archaeologica, quorum primum, titulo De Roma instaurata libri tres, anno 1446 confectum et patrono Eugenio IV dicatum, monumenta antiqua necnon templa Christiana urbis Romae enumerat: quod opus eodem volumine, quo epistula de Romana locutione, anno 1471 divulgata erit. Cui succedit Italia illustrata, videlicet enumeratio et historia regionum quattuordecim Italiae omnis, anno circiter 1453 magna parte perfectum, anno 1474 proditurum. Haec opera gemina, a Lucio Fauno versa, anno 1542 in lingua Italiana vernaculari divulgata erunt, omnium operum Blondi primi. Roma triumphans titulus est operis anno circiter 1460 confecti de institutis rei publicae et imperii Romanorum antiquorum; quod opus, papae Pio II dicatum, anno 1482 proditurum est. Eodem fere anno 1460 librum de rebus gestis Venetis composuit.

Roma instaurata (1471): textus incipit

Romae anno 1463 mortuus est. Lapis in Ecclesia Sanctae Mariae in Aracoeli Romae in urbe sic memorat: BLONDO.FLAVIO.FORLIVIENSI / HISTORICO.CELEBRI.MVLTORVM / PONTIFICVM.ROMANORVM / SECRETARIO.FIDELISSIMO / BLONDI.FILII.PATRI.BENEMERENTI / VNANIMES.POSVERE. Opera eius post mortem curante filio Caspare Blondo impressa sunt. Opera principalia a "Lucio Fauno" i.e. Ioanne Tarcaniota Italiane conversa sunt.

  1. Vide inscriptionem, quae in epitaphio legi potest Fasciculus:21_Flavio_Biondo_all_Araceli.JPG. "Blondus Flavius" ipse, filius, editores operum (vide bibliographiam nostram) eruditique multi scripserunt. "Flavius Blondus" (ordine reverso) rarius legitur apud posteriores: vide e.g. imaginem Iovianam
  2. Biondo da Forlì in titulis versionum Italicarum (vide bibliographiam nostram)
  3. Blondus Flavius, Italia illustrata "Lombardia" 23
  4. Blondus Flavius, Italia illustrata "Romandiola" 29
  5. Nogara (1927) pp. xliv-lvi

Bibliographia

recensere
 
Italia illustrata (1474): pagina prima manu tincta (Bibliotheca universitatis Glasguensis)
 
Pius II, Abbreviatio supra decades Blondi (1481): pagina prima
 
Roma triumphans aliaque opera (Basileae, 1531): titulus
Editiones operum
  • 1471? : Urbis Rome instaurate Blondi Flavii Forliviensis ... Ad Leonardum Aretinum virum doctissimum de Romana locutione epistola[b 1] Textus apud Monacenses
  • 1474 : Italia illustrata. Romae: Johannes Philippus de Lignamine[b 2]
  • 1481 : Blondi Flavii Forlivensis ... Roma instaurata ... De origine et gestis Venetorum. Veronae: per Boninum de Boniniis de Ragusia[b 1] Textus apud Monacenses
    • aliquibus exemplaribus, anno 1482 perfectis, Italia illustrata comprehenditur[1]
  • 1481 : Pius II, Abbrevatio Pii pont. max. supra decades Blondi. Romae: Oliverius Servius[b 3] Textus apud Gallica
  • 1482 : Roma triumphans[b 1] Textus apud Monacenses
  • 1483 : Historiarum ab inclinatione Romanorum Imperii, Decadae III, Libri XXXI. Venetiis: Octavianus Scotus[b 4][b 1] Textus apud Internet Archive Textus apud Monacenses
  • 1484 : Historiarum ab inclinatione Romanorum Imperii .... Venetiis: Tommaso de' Blavi[b 1] Textus apud Monacenses
  • 1503 : Blondi Flavii Forliviensis De Roma triumphante libri decem. Brixiae: per Angelum Britannicum[b 1][b 5] Textus apud Internet Archive Textus apud Monacenses
  • 1503 : Blondi Flavii Forliviensis De Roma instaurata libri tres ... De Italia illustrata ... De gestis Venetorum. Venetiis: B. de Vitalibus[b 1] Textus apud Monacenses
  • 1510 : Blondi Flavii Forliviensis De Roma instaurata libri tres ... De Italia illustrata ... De gestis Venetorum. Venetiis: Gregorius de Gregoriis[b 6][b 1][b 4] Textus alius apud Internet Archive
  • 1511 : Blondi Flavii Forliviensis De Roma triumphante libri decem. Venetiis: a Philippo Pincio Mantuano[b 6][b 1][b 4][b 7] Textus alius apud Internet Archive
  • 1527 : Italia illustrata, autoribus Blondo Flavio, R. Volaterrano, M. Anto. Sabellico et Georgio Merula; opus propter historiarum rerum, illustriumque virorum cognitionem, ac locorum populorum, urbium, montium et fluviorum descriptionem, si ullum aliud perquam necessarium ... Taurinis: impressit Bernardinus Sylua[b 8][b 9] (Textus apud Google Books) (aliud exemplar apud Google Books)
  • 1531 : Blondi Flavii Forliviensis Historiarum ab inclinato Romanorum libri XXXI. Basileae: ex officina Frobeniana[b 6] Textus apud Internet Archive Textus apud Monumenta Germaniae historica
  • 1531 : Blondi Flavii Forliviensis De Roma triumphante libri decem ... Romae instauratae libri III; Italia illustrata; Historia ab inclinato Rom. imperio decades III. Basileae: ex officina Frobeniana[b 1][b 10] Textus apud Monacenses Textus apud Hertzianam
  • 1533 : Blondi Flavii Forliviensis De Roma triumphante libri decem. Parisiis: apud Simonem Colinaeum[b 6][b 7] Textus alius apud Internet Archive
  • 1533 : Pius II, Pii pont. max. Decadum Blondi epitome, qua omnis ab inclinato Romanorum imperio historia ... miro compendio ... complectitur. Basileae: Bebelius[b 1]
  • 1559 : Blondi Flavii Forliviensis Historiarum ab inclinato Romanorum libri XXXI. Basileae: Froben[b 6][b 11] Textus apud Internet Archive
  • 1890 : G. Mignini, ed., "La epistola di Flavio Biondo “De locutione Romana”" in Il Propugnatore n.s. vol. 3 (1890) pp. 135-161
  • 1927 : B. Nogara, ed., Scritti inediti e rari di Biondo Flavio. Romae, 1927 Textus deponibilis
  • 1984 : "Biondo Flavio: De verbis Romanae locutionis" in M. Tavoni, Latino, grammatica, volgare. Storia di una questione umanistica (Patavii, 1984) pp. 197-215
  • 2008- : Fulvio Delle Donne et al., edd., Edizione Nazionale delle opere di Flavio Biondo. Romae Index huius seriei Paginae selectae vol. 1 "De verbis Romanae locutionis"
Versiones operum
 
Pius II; Lucio Fauno, interpr., Le historie del Biondo (Venetiis, 1543): titulus
  • 1542 : Lucio Fauno, interpr., Roma ristaurata, et Italia illustrata, di Biondo da Forli, tradotte in buona lingua volgare. Venetiis: per Michele Tramezzino[b 7] Textus apud Internet Archive
  • 1543 : Lucio Fauno, interpr., Roma ristaurata, et Italia illustrata, di Biondo da Forli, tradotte in buona lingua volgare. Venetiis: per Michele Tramezzino[b 6][b 12] Textus apud Internet Archive
  • 1543 : Pius II; Lucio Fauno, interpr., Le historie del Biondo, de la declinatione de l'imperio di Roma, insino al tempo suo ... ridotte in compendio da Papa Pio; e tradotte ... in buona lingua volgare. Venetiis[b 7] vol. 1 apud Internet Archive
  • 1544 : Lucio Fauno, interpr., Roma trionfante di Biondo da Forlì, tradotta pur hora ... di latino in buona lingua uolgare. Venetiis[b 6][b 7] Textus alius apud Internet Archive
  • 1548 : Lucio Fauno, interpr., Roma ristaurata, et Italia illustrata, di Biondo da Forli, tradotte in buona lingua volgare. Venetiis[b 6] Textus apud Internet Archive
  • 1548 : Lucio Fauno, interpr., Roma trionfante di Biondo da Forlì, tradotta pur hora ... di latino in buona lingua uolgare. Venetiis[b 6][b 7] Textus alius apud Internet Archive
  • 1558 : Lucio Fauno, interpr., Roma ristaurata et Italia illustrata di Biondo da Forli, tradotte in buona lingua uolgare . Venetiis: appresso Domenico Giglio[b 6][b 12][b 7] Textus alius apud Internet Archive
  • 1963 : A. Crespi, interpr., Biondo Flavio: Le Decadi. Forlì
  • 2005-2010 : Catherine J. Castner, ed. et interpr., Biondo Flavio’s Italia Illustrata. Binghampton Novi Eboraci
  • 2005-2012 : A. Raffarin-Dupuis, ed. et interpr., Flavio Biondo: Roma instaurata = Rome restaurée. 2 voll. Lutetiae
  • 2005-2016 : Jeffrey A. White, ed. et interpr., Biondo Flavio: Italy Illuminated. 2 voll. Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Press
  • 2016 : Maria Agata Pincelli, ed.; Frances Muecke, interpr., Biondo Flavio: Rome in Triumph. Vol. 1. Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Press (Paginae selectae apud Google Books)
Eruditio
  • Ottavio Clavuot, Biondos «Italia Illustrata» — Summa oder Neuschopfung? Uber die Arbeitsmethoden eines Humanisten. Tubingae, 1990 (Bibliothek des Deutschen Historischen Instituts in Rom, 69)
  • Johann Clemens Husslein, Flavio Biondo als Geograph des Frühhumanismus. Würzburg: Stürtz, 1901
  • A. Masius, Flavio Biondo, sein Leben und seine Werke. Lipsiae, 1879
  • A. Mazzocco, M. Laureys, A New Sense of The Past: The Scholarship of Biondo Flavio, 1392-1463. Lovanii, 2016
Aliae encyclopaediae
  • Flavio Biondo in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  • Augusto Campana, "Biondo, Flavio" in Enciclopedia Dantesca (Romae: Treccani, 1970)
  • Riccardo Fubini, "Biondo Flavio" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1968)
Notae librariae

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • • Grove Art • Teuchos
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Blondum Flavium spectant.