Aperire sectionem principem
Constantius Gallus in Solido depictus

Constantius Gallus (natus anno 325, Massae Veternensis in Etruria, supplicio affectus Flamona in insula apud Pietatem Iuliam in fine anni 354) Caesar Romanus annis 351 - 354 fuit.

Index

FamiliaRecensere

Pater Galli Flavius Iulius Constantius erat, mater Galla. habuit fratrem et sororem ignotorum nominum. Pater post mortem matris iterum uxorem duxit Basilinam, e qua filium Iulianum habuit, Galli semifratrem et postea imperatorem Romanum. Ipse Gallus anno 351 Constantinam, sororem Constantii II duxit. Filiam unam habuerunt.

Ante imperiumRecensere

Mater iam circa annum 330 mortua est, pater anno 337 militibus Romanis necatus est, qui posteriores Constantii I et Theodorae uxoris secundae necaverunt, ut posteriores Constantini I, i.e. Constans, Constantius II atque Constantinus II imperarent. Soli Gallo et Iuliano semifratribus pepercerunt. Constantius II eos Eusebio episcopo Nicomediae ad erudiendum tradidit. Apud eum ab anno 340 vixerunt.

CaesarRecensere

Anno 350 Magnentius usurpator in occidente Imperii Constantem imperatorem pepulerat et necaverat. Constantius II, qui bellum contra eum paravit, Gallum die 15 Martii 351 Sirmii Caesarem fecit, ut orientem partem contra Persas defenderet. Praeterea Constantinam sororem suam ei uxorem dedit. Gallus Antiochiae mansit, cum Constantius in bellum civile profectus est et Magnentium anno 353 vicit et necavit. Gallus autem et uxor sua, qui imperiis magistratus Constantii non oboedirent et ut imperator atque imperatrix se gererent[1], praetextu ad Constantium vocati sunt. In fine anni 354 Gallus iussu Constantii supplicio affectus est[2].

NotaeRecensere