Flavius Iulius Constantius
Flavius Iulius Constantius (natus post annum 289, mortuus anno 337) propinquus imperatoris Constantini I fuit.
Familia
recensereFlavius Constantius filius Constantii I et Theodorae filiae Maximiani imperatoris. Habuit frates Flavium Hannibalianum, Flavium Iulium Dalmatium et sorores Flaviam Iuliam Constantiam, Anastasiam et Eutropiam. Constantinus I eius semifrater erat, quod eius mater Helena erat. Uxores bis duxit, primam Gallam, e qua habuit filium et filiam ignotorum nominum atque filium Constantium Gallum, qui postea Caesar factus est. Altera uxor, quam duxit Galla mortua, Basilina erat, cuius filius Iulianus imperator fuit. Basilina iam anno 332 vel 333 mortua est.
Officia publica
recensereHelena suadente Iulius Constantius primo cum fratribus Tolosae, deinde in Etruria, denique Corinthi vivebat. Tum Constantinopolin in regiam vocatus et anno 335 consul factus est.
Mors
recensereCum 22 Maii 337 Constantinus imperator mortuus esset, milites omnes filios Theodorae necnon nepotes plurimos necaverunt. Ita et Flavius Iulius Constantius et liberi necati sunt. Supererant tantum Gallus et Iulianus semifratres, qui infantes tum fuerunt[1].
Notae
recensere- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 146
Antecessores: Flavius Optatus et Amnius Manius Caesonius Nicomachus Anicius Paulinus |
Consul 335 cum Caeionio Rufio Albino |
Successores: Virius Nepotianus et Tettius Facundus |