Flavius Optatus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 337) senator Romanus ac vir publicus fuit.

MunusRecensere

Flavius Optatus grammaticus et magister Valerii Liciniani Licinii Caesaris, filii Licinii imperatoris fuit. Hoc a Constantino imperatore victo Optatus ad novum dominum transiit et consul anni 334 factus est[1]. Ob pulchritudinem uxoris magnam auctoritatem in aula Constantini habuisse dicitur. Primus omnium ab imperatore titulo patricii honoratus est. Anno 337 post mortem Constantini a militibus cum aliis necatus est.[2]

NotaeRecensere

  1. Libanius, or. XLII 26
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 1269


Antecessores:
Flavius Iulius Dalmatius et Domitius Zenophilus
Consul
334
cum
Amnio Manio Caesonio Nicomacho Anicio Paulino
Successores:
Flavius Iulius Constantius et Caeionius Rufius Albinus