Caeionius Rufius Albinus

Caeionius Rufius Albinus (natus mortuusque ignoto anno) senator Romanus ac vir publicus nec non auctor saeculi quarti ineuntis erat.

FamiliaRecensere

Caeionius filius Gaii Ceionii Rufii Volusiani, consulis anni 311 erat. Mater eius Nummia Albina erat. Ipse duxit Lampadiam uxorem, filius eorum Gaius Ceionius Rufius Volusianus Lampadius praefectus urbi Romae anno 365 fuit. Quo officio et Ceionius Rufius Albinus nepos annis 389 - 391 functus est.

Cursus honorumRecensere

Caeionius ipse a die 30 Decembris 335 - 10 Martii 337 praefectus urbi erat et anno 335 consul ordinarius[1].

AuctorRecensere

Caeionius scripta diversa de arte dialectica, metrica, musica composuit, quae omnia perdita sunt[2].

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 441
  2. Confer Boethius Inst. mus. I 26


Antecessores:
Flavius Optatus et Amnius Manius Caesonius Nicomachus Anicius Paulinus
Consul
335
cum
Flavio Iulio Constantio
Successores:
Virius Nepotianus et Tettius Facundus