Aperire sectionem principem

Gaius Ceionius Rufius Volusianus (natus saeculo 3, mortuus saeculo 4) senator et vir militaris Romanus fuit.

FamiliaRecensere

Ceionius uxorem duxit Nummiam Albinam, filiam consulis anni 263, Marci Nummii Attidii Senecionis Albini. Filius eorum erat Caeionius Rufius Albinus, consul anni 335.

Cursus honorumRecensere

Annis 281/283 - 289/291 corrector Italiae fuit. Anno 305/306 a Maxentio imperatore proconsul Africae factus est. Hoc officio fungens usurpatorem Domitium Alexandrum anno 309/310 vicit et itaque praefectus urbi Romae et consul anni 311 factus est. Cum 28 Octobris 312 Maxentius a Constantino I imperatore victus esset, Ceionius omnibus officiis dimissus est. Sed annis 313 - 315 iterum praefectus urbi et anno 314 consul factus est[1].

NotaeRecensere