Gaius Ceionius Rufius Volusianus Lampadius

Gaius Ceionius Rufius Volusianus Lampadius est senator Romanus e nobili gente Ceionia quem imperator Valentinianus die 7 Aprilis 365 ad praefecturam urbanam promovit. Ob graves seditiones iam die 17 septembris anni eiusdem successorem accepit. Per rerum scriptorem gestarum Ammianum Marcellinum eum prolixe denigrantem praecipue notus est.

De cursu honorum recensere

  • Anno incerto praetor ludos magnificos edidit quibus eius liberalitas insignis quidem fuit sed potius quam plebis studiis obtemperare pauperes quosdam e Vaticano accersere maluit quos donis ditaret. Ita secundum Ammianum[1] liberalem sed multitudinis contemptorem se ostendit.
  • 355 Praefectus praetorio per Italiam
  • 364 Iudex sacrarum cognitionum
  • 365 Praefectus urbi. In quo munere nomen proprium monumentis a se refectis non ut instaurator sed conditor[2] inscripsisse dicitur. Quin etiam seditiones movit quia res ad aedificandum necessarias per apparitores rapiebat nec pretium solvebat. Adeo irascebatur plebs ut eius domum incendere voluerit. Ipse tum ad pontem Mulvium sese recepit, exitum tumultus opperiens[3].

De reliqua vita recensere

Filius erat Ceionii Rufii Albini, consulis anno 335, et uxoris eius Lampadiae. Romae ad Constantinianum lavacrum habitabat. Sectator studiosus paganorum deorum erat, in primis Magnae Matrisː tauroboliatum enim fuisse ex pluribus inscriptionibus comperimus. Alia sacerdotia cumulavit ut pontifex dei Solis, propheta Isidis. Caecinam Lollianam uxorem duxerat, Isidis sacerdotem, e qua Ceionium Rufium Volusianum Albinum genuit[4] qui et ipse annis 389-391 praefectus Urbi fuit.

Homini non pepercit Ammianus Marcellinus ut vano et superbo et indignanter admodum sustinenti si, etiam cum spueret, non laudaretur, ut id quoque prudenter praeter alios faciens. Severum tamen et frugi nonnumquam fuisse simul fatebatur.

Notae recensere

  1. XXVII.3.6
  2. Ammianus XXVII.3.7
  3. Ammianus XXVII.3.8-10.
  4. CIL 6, 512

Fontes recensere

Plura legere si cupis recensere

  • Martindale, J. R.; A. H. M. Jones (1971). «C. Ceionius Rufius Volusianus signo Lampadius 5» in The Prosopography of the Later Roman Empire, Vol. I AD 260-395. Cambridge University Pressː 978-9