Ceionius Rufius Albinus
Ceionius Rufius Albinus (natus mortuusque ignoto anno) senator Romanus ac vir publicus nec non auctor saeculi quarti ineuntis erat.
Familia
recensereCeionius filius Gaii Ceionii Rufii Volusiani, consulis anni 311 erat. Mater eius Nummia Albina erat. Ipse duxit Lampadiam uxorem, filius eorum Gaius Ceionius Rufius Volusianus Lampadius praefectus urbi Romae anno 365 fuit. Quo officio et Ceionius Rufius Albinus nepos annis 389 - 391 functus est.
Cursus honorum
recensereCeionius ipse a die 30 Decembris 335 - 10 Martii 337 praefectus urbi erat et anno 335 consul ordinarius[1].
Auctor
recensereCeionius scripta diversa de arte dialectica, metrica, musica composuit, quae omnia perdita sunt[2].
Fortasse idem fuit qui poëta et scriptor de re metrica, cuius duo fragmenta poëmatum a Prisciano et Mario Victorino (vel Aphthonio) proferuntur:
Ex Rebus Romanis libro I:
Ex libro De metris:
Notae
recensere- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 441
- ↑ Confer Boethius Inst. mus. I 26
- ↑ Blänsdorf, p. 374. Cf. editionem priorem apud PHI Latin Texts.
- ↑ Blänsdorf, p. 374. Cf. editionem priorem apud PHI Latin Texts.
Bibliographia
recensere- Blänsdorf, Jürgen. Fragmenta poetarum Latinorum epicorum et lyricorum. Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana. Berolini: De Gruyter, 2011. ISBN 978-3-11-020915-0.
Antecessores: Flavius Optatus et Amnius Manius Caesonius Nicomachus Anicius Paulinus |
Consul 335 cum Flavio Iulio Constantio |
Successores: Virius Nepotianus et Tettius Facundus |