Aperire sectionem principem

Virius Nepotianus (nescimus, quando natus sit, mortuus est verisimile anno 337) senator ac vir publicus imperii Romani in saeculo quarto vivens erat.

FamiliaRecensere

Pater eius aut propinquus Virius Nepotianus, consul anni 301 erat. Duxit Eutropiam, filiam Constantii I Augusti et semisororem Constantini I imperatoris. Filius eorum Flavius Popilius Virius Nepotianus, qui anno 350 Romae usurpator purpuram sumpsit.

Cursus honorumRecensere

Virius anno 336 consul ordinarius nominatus est. Anno 337 post mortem Constantini a militibus cum aliis posterioribus Constantii I e secunda uxore Flavia Maximiana Theodora necatus est, ut plerique putant[1].

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 840-841


Antecessores:
Flavius Iulius Constantius et Caeionius Rufius Albinus
Consul
336
cum
Tettio Facundo
Successores:
Flavius Felicianus et Gaius Maesius Aquillius Fabius Titianus