Aperire sectionem principem

Gaius Maesius Aquillius Fabius Titianus

Gaius Maesius Aquillius Fabius Titianus (anni nativitatis ac mortis nobis ignoti sunt) senator Romanus ac vir publicus saeculi quarti erat.

Cursus honorumRecensere

Titianus primo corrector provinciae Flaminiae et Piceni erat, deinde consularis Siciliae, tum proconsul Asiae fuit. Anno 337 consul factus est et deinde annis 339 - 341 praefectus urbi Romae erat. Annis 341 - 349 praefectus praetorio Galliarum Constantis imperatoris et anno 350/351 ab usurpatore Magnentio iterum praefectus urbi nominatus a Constantio II imperatore frustra postulavit, ut imperio se abdicaret[1]. Fuit praeterea Quindecemviri sacris faciundis[2].


Antecessores:
Virius Nepotianus et Tettius Facundus
Consul
337
cum
Flavio Feliciano
Successores:
Flavius Ursus et Flavius Polemius

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 628
  2. AE 1893