Aperire sectionem principem

Eutropia (mortua anno 350 vel 351) filia imperatoris Romana fuit.

FamiliaRecensere

Eutropia filia Constantii I et Flaviae Maximianae Theodorae, huius secundae uxoris fuit. Itaque et semisoror Constantini I imperatoris erat. Habuit tres fratres Flavium Hannibalianum, Flavium Iulium Dalmatium, Flavium Iulium Constantium et duas sorores Flaviam Iuliam Constantiam et Anastasiam.

VitaRecensere

Virius Nepotianus, consul anni 336 eam uxorem duxit. Filius eorum Flavius Popilius Virius Nepotianus erat, qui anno 350 Augustus proclamatus a Magnentio usurpatore necatus est. Et Eutropia tum caesa est[1].

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 322