Flavia Iulia Constantia (nata Augustae Treverorum, mortua post annum 330) filia imperatoris et imperatrix Romana fuit.

Eutropia filia Constantii I et Flaviae Maximianae Theodorae, huius secundae uxoris fuit. Itaque et semisoror Constantini I imperatoris erat. Habuit tres fratres Flavium Hannibalianum, Flavium Iulium Dalmatium, Flavium Iulium Constantium et duas sorores Anastasiam et Eutropiam.

Anno 312 a Constantino Licinio imperatori desponsa est, ut foedus imperatorem firmaretur. Mense Ianuario vel Februarii 313 Licinio nupsit, cum ambo imperator Mediolanum venisset. Tum et religio Christiana licita facta est. Anno 315 primus filius eorum Valerius Licinianus Licinius natus est. Primo bello inter semifratrem et maritum anno 316 Licinio secuta est et secundo 324, postquam Licinius victus est, precibus apud Constantinum impetravit, ut marito et filio vita concederetur. Et post caedem eorum annis 325 et 326 in regia Constantini vixit atque inter Concilium Nicaenum Primum pro Arianismo apud imperatorem dixit. In Palaestina portus eius nomine honoratus est[1].

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 135