Valerius Licinianus Licinius
Valerius Licinianus Licinius (natus mense Iulio vel Augusto 315, mortuus anno 326 filius Licinii imperatoris fuit.
Familia
recensereMater eius Flavia Iulia Constantia, semisoror Constantini I imperatoris erat. Licinius eam anno 313 duxerat, ut foedus cum Constantino corroburaret.
Vita
recensereMagister eius et grammaticus Flavius Optatus fuit. 1 Martii 317 cum Flavio Iulio Crispo atque Constantino II, filiis Constantini imperatoris ad Caesaris honorem sublatus est et anno 319 consulatum gessit. In oriente parte imperii anno 322 iterum consul factus, sed in parte Constantini propter controversia cum Licinio patre non probatus est. Cum pater bello civili anno 324 victus esset, et Licinius iunior depositus et Thessalonicam in custodiam latus est. Pater anno 325 a Constantino necatus, ipse anno posteriore caesus est[1].
Notae
recensere- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 175
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus VI et Flavius Claudius Constantinus Caesar |
Consul 321 cum Imp. Caesare Valerio Liciniano Licinio Augusto VI |
Successores: Petronius Probianus et Amnius Anicius Iulianus |