Flavius Iulius Crispus
Flavius Iulius Crispus (natus circa annum 300, mortuus anno 326) filius Constantini imperatoris Romani erat.
Familia et iuventus
recensereMater Crispi Minervina concubina Constantini erat. Postea Constantinus Faustam, filiam Maximiani in matrimonium duxit et Minervinam expulit. Ipse anno 321 quandam Helenam duxit et ex ea filium et filiam habuit[1].
Cursus honorum
recensere1 Martii 317 Serdicae cum semifratre Constantino II et Valerio Liciniano Licinio, filio Licinii imperatores Caesar factus est. Eodem anno princeps iuventutis nominatus et anno 318 primo consul creatus est. Heres imperii designatus Galliam administravit. Feliciter contra Francos et Alamannos certavit et secundo bello contra Licinium classi prefectus erat: Amandum, dux classis Licinii in Hellesponto vicit.
Mors
recensereAnno 326 inopinans iussu patris in oppido Pietatis Iuliae necatus est[2]. Cum privigna Fausta paulo post necata esset, sunt, qui putent[3] Crispum a Fausta amore illicita insecutus eam repudiavisse; Faustam autem deinde Crispum false stupri apud Constantinum accusavisse, Crispum idcirco a Constantino necatum esse. Sed cum fraus detecta esset, Constantinum et Fausta necari iussisse[4].
Notae
recensere- ↑ Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1999, p. 253
- ↑ Ammianus Marcellinus XIV 11,20
- ↑ Inter alios et Aurelius Victor, Epitome de Caesaribus XLI 11-12
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 223-224
Antecessores: Ovinius Gallicanus et Caesonius Bassus |
Consul 318 cum Imp. Caesare Valerio Liciniano Licinio Augusto V |
Successores: Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus V et Valerius Licinianus Licinius Caesar |
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus VI et Flavius Claudius Constantinus Caesar |
Consul 321 cum Flavio Claudio Constantino Caesare II |
Successores: Petronius Probianus et Amnius Anicius Iulianus |
Antecessores: Acilius Severus et Vettius Rufinus |
Consul 324 cum Flavio Claudio Constantino Caesare III |
Successores: Iulius Iulianus et Sextus Anicius Faustus Paulinus II |