Iulius Iulianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus saeculi tertii et quarti fuit.

Cursus honorum recensere

Iulius Iulianus circa annos 312 - 314 praefectus Aegypti erat, deinde Licinii imperatoris praefectus praetorio. Cum Licinius anno 324 a Constantino I victus esset, Iulianus anno 325 consul ordinarius vel suffectus[1] nominatus est, quamquam amicus Licinii fuerat[2], quod praefecturam tam bene gessisset.

Familia recensere

Iulianus filiam Basilinam habuit, quae Flavio Iulio Constantio, filio Constantii I imperatoris, nupsit. Basilina autem mater imperatoris Iuliani erat[3]. Filius Iulii Iuliani Iulianus fuit, qui postea etiam praefectus Aegyptum administravit[4].

Notae recensere

  1. Fortasse et quidam Publius Caeionius Iulianus consul ordinarius ad mensem Maium fuit. Confer: Dietmar Kienast, Der römische Staat II, Stuttgardiae 1997, p. 502
  2. Confer Libanius oratio XVIII 9
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 14
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 11


Antecessores:
Flavius Iulius Valerius Crispus Caesar III et Flavius Claudius Constantinus Caesar III
Consul
325
cum
Sexto Anicio Fausto Paulino II
Successores:
Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus VII et Flavius Iulius Constantius Caesar