Flavia Maximiana Theodora
Flavia Maximiana Theodora (nata saeculo 3, mortua saeculo 4) imperatrix Romana fuit.

Origo recensere
Pater eius Afranius Hannibalianus, mater Eutropia erat, quae postea uxor Maximiani fuit. Alii autem putant, eam filiam et Maximiani fuisse[1].
Familia et vita recensere
Non serius quam anno 293 secunda uxor Constantii facta est, cum hic Caesar occidentis nominatus esset. Constantius ex ea sex liberos habuit: Flavium Hannibalianum, Flavium Iulium Dalmatium, Flavium Iulium Constantium, Flaviam Iuliam Constantiam, Anastasiam et Eutropiam. Filii et pars nepotum anno 337 necati sunt, postquam Constanino I mortuo filii Constantii I de principatu certavissent[2]. Nihil de fato eius novimus, postquam Constantinus Augustus factus est.