Afranius Hannibalianus

Afranius Hannibalianus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) senator Romanus saeculi tertii exeuntis fuit.

Cursus honorumRecensere

In exercitu Probi imperatoris militavit, ab anno 286 una cum Iulio Asclepiodoto praefectus praetorio et anno 287/288 feliciter contra barbaros certavit. Anno 292 cum eodem Asclepiodoto consul ordinarius erat et 297/298 praefectus urbi Romae[1].

FamiliaRecensere

Eutropiam uxorem duxit, e qua filiam Theodoram habuit. Cum Eutropia postea Maximiano imperatori nupserat, hic filiam adoptavit[2].


Antecessores:
Gaius Iunius Tiberianus II et Cassius Dio
Consul
292
cum
Iulio Asclepiodoto
Successores:
Imp. Caesar Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus V et Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus IV

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 712
  2. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1999, p. 275