Gaius Iunius Tiberianus (consul 291)
consul 291
Gaius Iunius Tiberianus (quando natus sit, quando mortuus, nescimus) senator Romanus saeculi tertii exeuntis fuit.
Cursus honorum
recensereGaius Iunius Tiberianus circa annum 249 tribunus Legionis X Geminae, deinde 265 consul suffectus erat, anno 291 consul II ordinarius atque praefectus urbi Romae fuit.
Familia
recensereFilius eius eiusdem nominis anno 281 consulatum ordinarium gessit[1].
Notae
recensere- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 70
Antecessores: Imp. Caesar Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus IV et Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus III |
Consul 291 cum Cassio Dione |
Successores: Afranius Hannibalianus et Iulius Asclepiodotus |