Vide etiam paginam discretivam: Isis (discretiva).

Īsis (-is aut -idis, f.)[1] (Aegyptie Ʒs.t, tempore Romano fere /ˈʔeːsǝ/) est dea mater, fertilitatis, sapientiae et dea magica[2] religionis Aegyptiae. Macedones qui Aegypto potiti sunt Isidem deae Demetri adsimulavere[3] vel nonnumquam etiam Ioni/Hathor[4].

Isis in stela depicta a Cleopatra Philopatore propitiata. Inscriptio:

Ὑπὲρ Βασιλίσσης
Κλεοπάτρας Θε-
ᾶς Φιλοπάτωρ τό-
πος Σνοναιτια-
κῆς συνόδου
ὧν συναγογὸς
Ὄννωφρις λεσώνης
𐅹 α̅ Ἐπὶφ α̅

"Pro Regina Cleopatra Dea Philopator [SIC] locus Snonaiticae synodi, quorum conductor Onnophris lesones, anno 1, Epiph 1."
Isis
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
AsttB1
Translitteratio Ʒs.t

In religione Aegyptia, Isidem Hori matrem et Osiridis uxorem esse dictum est. Osiride autem a fratre Seth interfecto, Isin et Anubin, qui Osiridis sororisque Nephthyos filius habebatur, Osiridis partes collegisse, quas invenirent; phallum autem non invenisse. Qua de causa Isidem phallum artificiosum fecisse atque coitum cum merito suo habuisse. Impraegnata Horum edidisse. Ex ea Osiris deus habebatur frugifer; Isis maga.

Templum Isidis praeclarum Philis erat et Aegypto ad meridiem spectat. Templo longe in usu erat, etiam dum Christiani per Aegyptum diffundebantur, usque ad sextum saeculum Aerae Vulgaris. Opere lacus nomine Nasser incepto templum remotum est tres annos. Insula ubi templum nunc stat Philae appellatum est ut idem nomen maneret.

Nexus interni

  1. E.g. Ciceronis De Natura Deorum 3.19.47: "Quid autem dicis, si di sunt illi, quos colimus et accepimus, cur non eodem in genere Serapim Isimque numeremus? Quod si facimus, cur barbarorum deos repudiemus? Boves igitur et equos, ibis, accipitres, aspidas, crocodilos, pisces, canes, lupos, faelis, multas praeterea beluas in deorum numerum reponemus. Quae si reiciamus, illa quoque, unde haec nata sunt, reiciemus." etc.
  2. Diodorus Siculus I.25.2.
  3. Herodotus, Euterpe 59. Diodorus Siculus, libro primo Bibliothecae Historicae 96.5.
  4. Herodotus, Euterpe 41.

Bibliographia

recensere