Navigium Isidis (apud Graece loquentes Πλοιαφέσια[1] i.e. navis dimissa) erat dies festus in Imperio Romano, in honorem deae Aegyptiae Isidis necnon maris post hiemem navigationi denuo aperti causa die 5 Martii celebratus : patrona enim nautarum erat Isis.

Pompa in Isidis honorem. Pictura moderna, a Friderico Arthuro Bridgman anno 1902 confecta.

Illo die pompa discolor e templis ad mare procedebat : turba histrionum personatorum circum lasciviebat[2] usque ad adventum sacerdotum sacra insignia religionis proferentium et ipsorum simulacrorum divinorum. Tunc navicula Isidi consecrata, votivis donis onusta, in aquam deducebatur[3]. Ob similitudinem pompae atque temporis anni nonnulli eruditi carnevarium a carro navali Isidis dictum esse putant.

Romae primum Iseum Caligula demum imperatore in Campo Martio aedificatum est : antea Tiberius Isiacos ex Urbe etiam expulerat. Itaque, quamquam cultus huius deae Aegyptiae (vel, si mavis, Graeco-Aegyptiacae ; nam Ptolemaei reges Graeci erant) in multis regionibus Italiae iam diu florebat, Navigium Isidis nec apud Ovidium nec in fastis publicis aevi Augustani memoratur, sed in fastis multo posterioribus ad annum 354 pertinentibus.

Plura legere si cupis

recensere
 
Navigium Isidis. Pictura e templo Pompeiano Isidis.
  1. Apul. XI,17.
  2. Quos "anteludia" Apuleius vocat (cap. 8).
  3. Ibid. XI,5 Isis ait : "rudem dedicantes carinam primitias commeatus libant mei sacerdotes". Atque capitulo 16 : "navem faberrime factam, picturis miris Aegyptiorum... summus sacerdos ... quam purissime purificatam deae nuncupavit dedicavitque"