Equirria (vel Equria et Ecurria, de Equicurria) erant festum Romanum, Marti deo dedicatum. A Romulo instituta sunt[1]; equi bigis iuncti in Campo Martio trans pomerium cursu certabant. Inter sacra ponebantur quae mense Martio militiae tempus inibant, quae usque ad mensem Octobrem durabat (illius mensis idibus dies festus October equus annuam militiam equorum claudebat et eos lustrabat).

Fasti Antiates Maiores: Equirria mense Februario et iterum mense Martio notantur (EQVIR).

Bis Equirria instituebantur: 27 Februarii et 14 Martii, hoc est antiquitus tum cum annus die 1 Martii incipiebat, exeunte vetere anno et ineunte novo. Die mensis pari (scilicet infelici) Equirria secunda fiebant, sicut et regifugium; ceterae feriae publicae Romanae diebus mensis imparibus celebrabantur.

  1. Tertullianus (De spectaculis, 5) Romulum dicit Consualia die Equirribus destinato removisse.

Alii fontes

recensere
 
Victoria alata bigis vecta, qui typus monetarius in denariis reipublicae Romanae maxime communis erat

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere