Hilaria
Hilaria erant festum Romanum, Matri deorum dedicatum, quod die 25 Martii celebrabatur. De Graeco ἱλαρός, laetus, nomen derivatum est. Valerius Maximus dicit et ludos Matris deorum aediles instruebant[1].
Pars ordinis rituum Matris et Attis longi, qui 15 Martii incipiebat et 28 Martii finiebat, Hilaria fuerunt. Ex Fastis Philocali dictis (354) accepimus nomina dierum[2] :
- Idibus Martiis : Canna intrat. Sodalitas cannophorum magna pompa insignibus suis ornata ad templum iter facit. Archigallus taurum sex annos natum immolat. Significatio cannarum[3] incerta est : ad vitam Attidis prope flumen Sangarium referri solet, cuius filiam amasse narratur. Nonnulli eruditi putant inibi agi de antiquo ritu accersendae pluviae causa perfecto (Magna Mater est dea fertilitatis). Certe sequuntur dies plures abstinentiae et purificationis.
- XI Kalendas Apriles : Arbor intrat. Pinus succidebatur et aries super radicibus immolabatur[4]. Dein arbor laneis infulis involuta a sodalitate dendrophoron ad templum portabatur : cadaver dei esse putabatur cuius mortem fideles, pectus pineis nucibus plangentes, lugebant et pinum sertis violarum ornabant, quia ille flos e sanguine dei ortus esse dicebatur.
- IX Kalendas Apriles : Sanguem. Dies funeris dei. Pinus sub templo sepelitur (quod verbo Graeco[5] Catabasis vocatur). Tum fideles vehementer maerent atque sanguine suo aram aspergentes deum adiuvant : praeeunte enim archigallo membra flagris vel cultris lacerant[6]. Nonnulli sonitu cymbalorum et tympanorum necnon cantibus et cetera musica hebetati usque ad sacrificium virilitatis suae perducuntur (ita Galli fiunt)[7]. Nocte sequenti pervigilium (graece Pannychis) hymnis canendis agitur, dum speratum nuntium reditus dei exspectant. Hoc eodem die vota et sacra ad salutem imperatoris ab archigallo suscipiebantur : itaque anno 180 Christiani illum sacerdotem multum irriserunt, quod die 24 Martii solitas precationes praeierat, ignarus scilicet Marcum Aurelium Augustum iam die 16 huius mensis apud Sirmium in Pannonia obiisse[8].
- VIII Kalendas Apriles : Hilaria. Nuntio reditus dei adlato, fideles laetantes sacrificiis gratias agunt ; nam hic dies non tantum resurrectionis sed etiam sacrarum nuptiarum (graece Hierogamiae) celebratur. Magna pompa triumpho simili per Urbem itur : ipsi imperatores et ceteri proceres e senatorio ordine res pulcherrimas e propriis thesauris commodant ad pompae magnificentiam augendam. Ita tristitia maestissima pristinorum dierum cum gaudio quam maximo mutatur.
- VII Kalendas Apriles ; Requ(i)etio. Illo die post orgia et vigilias fideles vires reficiebant et requiescebant.
- VI Kalendas Apriles : Lavatio. Illo die signum deae et cetera sacra in Almone prope Romam lavabantur[9]. Pompa cum musica, cantibus, tripudiis et ludicris lasciviens praesentibus quidecimviris sacris faciundis deam carpento vectam sequebatur.
Notae
recensere- ↑ Factorum et Dictorum Memorabilium II 4, 3.
- ↑ Pars sexta est libri cui titulus Chronographa anni 354. Textus Latinus
- ↑ Hoc verbum graecum, et ipsum e lingua Hebraica sumptum, genus harundinis designat.
- ↑ Firmicus Maternus XXVII, 1 et 4.
- ↑ In cultu Attidis liturgia semper Graece peragitur.
- ↑ Valerius Flaccus Argonautica III,20. Propertius II,22,15-16. Seneca De vita beata I,26,8. Tertullianus, Apol. XXV.
- ↑ Lactantius Divinae Institutiones, I,21,16.
- ↑ Tertullianus, Apologeticum, 25.
- ↑ Ammianus Marcellinus XXIII,3. Arnobius, Adversus nationes VII,32.
Nexus externi
recensereAdonia • Agonalia • Ambarvalia • Amburbium • Argei • Armilustrium • Ludi Apollinares • Augustalia • Bacchanalia • Sacra Bonae Deae • Brumalia • Ludi Capitolini • Caprotinia • Caristia • Carmentalia • Cerealia • Compitalia • Consualia • Divalia • Eponalia • Equirria • Equus October • Faunalia • Februa • Feralia • Floralia • Fontinalia • Fordicidia • Furrinalia • Hilaria • Ieiunium Cereris • Iovis epulum • Iuturnalia • Larentalia • Feriae Latinae • Lemuralia • Liberalia • Lucaria • Lupercalia • Matralia • Matronalia • Meditrinalia • Megalesia • Mercuralia • Navigium Isidis • Nemoralia • Neptunalia • Opalia • Opiconsivia • Parentalia • Parilia • Portumnalia • Poplifugia • Ludi Plebeii • Quinquatria • Quinquatrus minusculae • Quirinalia • Regifugium • Robigalia • Ludi Romani • Saturnalia • Sol invictus • Rosalia • Ludi Saeculares • Sementivae • Septimontium • Ludi Taurii • Terminalia • Tubilustrium • Veneralia • Sacra Veneris Genetricis • Vertumnalia • Vestalia • Vinalia • Vitulatio • Volturnalia • Vulcanalia