Furrinalia sunt feriae Romanae antiquae quae quotannis in honorem deae Furrinae die 25 Quintilis/Iulii (a.d. VIII Kal. Avg.) sub ortum Caniculae celebrabantur. Furrina remoto tempore dea alicuius momenti fuisse videtur quoniam flamen minor ei deditus erat sed tempore Varronis Romani qualis dea fuisset aut quibus rebus praefuisset iam omnino obliti erant[1]. Duo loca tamen ubi colebatur nobis nota sunt: lucus ei fuit in Ianiculo ad quem Gaius Gracchus trucidatus est[2] et alter Arpini, in Ciceronis patria[3].

Fasti Antiates Maiores: Furrinalia mense quintili notantur (FVR)

De Georgii Dumézil coniectura

recensere

Ritus huius cultus nobis non traditi sunt sed Georgius Dumézil quia Furrinalia tempore quo aqua maxime deerat et tertio die post Neptunalia celebrabantur (ferias in calendario proximas saepe ad res coniunctas spectare iamdiu constat), simul quia imperatorum aetate "nymphae Furrinae" in inscriptionibus apparent[4] ac denique quia rerum rusticarum scriptor Palladius inter agricolarum operas mensis Augusti puteos effodiendos et aquas subterraneas investigandas accuratissime describit, ideo Georgius Dumézil Furrinam deam puteis effodiendis et aquis subterraneis praeesse voluit.

  1. Varro, Lingua Latina VI.19: "cuius deae honos apud antiquos (fuit) ; nam ei sacra annua et flamen attributus ; nunc vix nomen notum paucis".
  2. De viris Illustribus urbis Romae 65. Plutarchus, Vita G. Gracchi 17.2.
  3. Ad Quintum fratrem III.1.
  4. CIL 6, 422, IGUR I111

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere